Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

stantia exhibita et impensis, totalem possessionem prae­fati condam Joannis Kameniczky Kamenichan vocatam in comitatu Trenchiniensi existentem et habitam, quae per mortem et defectum seminis eiusdem condam Joannis Kamenichky ad sacram huius regni Hun­gáriáé coronam consequenterque authoritate ipsi palatino et locumtenenti nostro in nostra absentia per maiestatem nostram gratiose concessa, collationem suam rite et legitime devoluta esse perhibetur et re­dacta, simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, etc. (következik a szokásos felsorolás) sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus, prae­missis sic, ut praeíertur, stantibus et se habentibus memoratis Procopio de Myttha et Paulo de Baraczka, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis prae­missa nostra authoritate regia dedisset, donasset et contulisset iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam et possidendam pariter et habendam, salvo iure alieno vigore et testimonio huiusmodi litterarum suarum dona­tionalium mediante. Altéra vero honorabilis conventus ecclesiae de Thurocz superinde introductoria et statu­toria, relatoria sedecimo die diei executionis iníra declarando emanata 1 habens in se tenorem litterarum ipsius Stephani palatini introductoriarum et statuto­riarum eidem conventui ecclesiae de Thurocz loquen­tium et directarum sub dato praescriptarum litterarum eiusdem condam Stephani palatini emanatarum, easdem litteras relatorias similiter inter caetera declarantes, quod Vriel praepositus 2 et conventus ecclesiae de Thurocz amicabilibus petitionibus praefati Stephani palatini inclinati iuxta earundem litterarum introductoriarum et statutoriarum continentiam una cum nobili Martino de Myttha praedicto, homine palatinali hominem eorum religiosum videlicet fratrem Matthiam presbiterum socium eorum conventualem huiusmodi introductionem et statutionem exequendam suo pro testimonio fide­dignum duxisset destinandum, qui tandem ad eos reversi eisdem uniformiter retulissent isto modo, quo modo ipse die dominico Jubilatehunc proxime praeterito 3 1 1529 május 3. 2 Uriel prépostra 1. jelen kötet 68. sz. oklevelét. 3 1529 április 18.

Next

/
Oldalképek
Tartalom