Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

(lomiiiiis Stephanus Podmanyczky de Podmanvn epi­scopus predictae ecclesiae Nitriensis, dominus videlicet et praelatus noster gratiosus, ac magnifici Franciscus condam domini Joannis et Joannes olim domini Michae­lis Podmanyczky de praedicta Podmanyn magnifico­rum filii ad nostram personaliter accedentes praesen­tiam, praefatos Joannes Podmanyczky Raphaelis et Buriani fratrum suorum carnalium natu minorum, annotati etiam dominus Stephanus episcopus et Fran­ciscus Podmanyczky quorumlibet proximorum et con­sanguineorum suorum oneribus et quibusvis grava­minibus ad infrascripta super se assumptis et levatis, sunt confessi sponte et retulerunt in hunc. modum, quod quia ipsi attendentes et considerantes preclaram fidelitatem atque obsequiorum merita egregii Thomae de Kolyn provisoris castri Nitriensis, 1 quae idem a certis iam transactis annis omnibus in rebus curae et fidei suae creditis et commissis et signanter in conservatione castrorum ipsorum diligenti semper opera et studio eisdem exhibere curavit, tum ex eo, ut scilicet deinceps tanto solidiori fidelitate erga eosdem perseveret, omnes­que rerum difficultates solita constantia perferat, quanto ampliori benevolentia eosdem sibi suisque virtutibus sentierit adesse, prope totalem possessio­nem ipsorum Pruz appellatam 2 in comitatu Trinchi­niensi existentem habitam ipsos iure haereditario concernentem, quae videlicet alias ad fortalitium oppidi ipsorum Baan pertinuisset, 3 simulcum cunctis utilitati­bus et pertinentiis quibuslibet, etc. (következik a szoká­sos felsorolás) ad predictam possessionem Pruz de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, dempto dumtaxat quodam uno magnó prato, tempore praefati quondam domini Michaelis Podmaniczkv novi­ter extirpato, intra metas dictae possessionis Pruz adiacente, annotato Thomae provisori in recompensam praemissorum suorum servitiorum et per eum nobilibus 1 Közelebbi adatokat nem ismerünk róla. 2 Pruz h. Bántól é. 3 A reánk maradt okiratok nem igazolják, hogy Pruz h. Bán várnak tartozékai közé tartozott volna ; ellenkezőleg, mindig adás-vétel, vagy adomány tárgva volt. V. ö. Podma­niczky-Oklt. 1. 150—151., 337—338. H.

Next

/
Oldalképek
Tartalom