Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
ad nos, consequenterque collationem nostram regiam iuxta antiquam et approbatam dicti regni nostri Hungáriáé consuetudinem atque legem rite et legitime devoluta esse perhibetur et redacta, simulcum omni eo iure nostro regio, si quod in eadem possessione Kamenchan etiam alias qualitercumque haberemus, aut nostram ex quibuscunque causis, viis, módis et rationibus concerneret maiestatem, ac pariter cum cunctis eiusdem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, premissis sic ut prefertur, stantibus et se habentibus, memorato domino Stephano episcopo ac egregiis Francisco 1 et Joanni Podmaniczky 2 fratribus suis, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis vigore aliarum litterarum nostrarum donationalium superinde confectarum imperpetuum contulerimus, volumusque eundem ac praedictos Franciscum et Joannem fratres suos in dominium eiusdem et dicti iuris nostri regii in eadem liabiti per nostrum et vestrum homines legitime facere introduci. Fidelitati igitur vestrae mandamus firmiter, quatinus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente Franciscus de I lalaschoczky, 3 aut Kilianus de Egresd, 4 vei Benedictus Roson de Mitta, 5 sive Bartholomeus de Bozvch, 6 aliis absentibus homo noster ad facies praescriptae possessionis Kamenchan, vicinis et commetaneis eiusdem universis inibi legitime convocatis et praesentibus, accedendo introducat praefatos dominum Stephanum episcopum ac Franciscum et Joannem fratres suos in dominium eiusdem possessionis Kamenchan ac dicti iuris nostri regii in eadem liabiti, statuatque eandem ac idem eisdem praemissae nostrae donationis titulo ipsis incumbenti perpetuo possidendam, si 11011 fuerit contradictum. Contradictores vero, si qui fuerint evocet eosdem contra annotatos dominum episcopum ac fratres suos praefa1 Podmaniczky Jánosnak gyakran Ferenc Ádám néven említett fia. 2 Podmaniczky Mihály legidősebb fia. aki a következő évekftörténetében sokat szerepelt. 3 Halácsi Ferencre 1. jelen kötet 25. sz. oklevelét. 4 Egresdi Kiliánra 1. jelen kötet 2. sz. oklevelét. 5 Mittici Rozson Benedekre 1. jelen kötet 30. sz. oklevelét. 6 Elírás, Borchycz helyett; Borcsiczky Bertalan alább tényleg szerepel is.