Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

adiacentes jobagiones prefatorum aetorum in pretacta possessione ipsorum Jablonowe commorantes semper ex promissione et indulto prefati Michaelis Podmanyczky in causam attracti usi fuerunt. Nichilominus tamen quia in hoc anno absque voluntate et sine licentia prefati Michaelis Podmanyczky in causam attracti ipsi actores easdem terras arabiles perarari fecerint et per hoc idem Michael Podmanyczky in causam attractus prescriptas fruges et blada in actione prefatorum aetorum ex­pressum (így !) specificatas et nominata, tamquam in terra sua propria intra veras metas predicti oppidi sui Predmer adiacente peraratas aufferi fecerit necne, hanc scivissent ac experti fuissent meram, plenam atque omnimodam de premissis certitudinis veritatem. Item nobiles Georgius Theplyczky de Hrabowe 1 vicinus fassus fuisset, scire hoc modo, quod cives oppidi Predmer universas avenas pisa, lentes et milium et alia blada ibidem in terris unis (!) seminatas defalcas­sent et pedibus equorum ac boum conculcassent et anichilassent, sed nesciret pro certo, quod si ille terre in locis Beczowahora forent, nec ne, sed sciret, quod illas terras, ubi premissa dampna commissa fuissent, oppidani in Predmer pro se occupassent. Item etiam sciret, quod illas terras nunquam jobagiones in Jablo­nowe degentes cum consensu et voluntate dominorum Podmanyczky arassent. Ladislaus de eadem Hrabowe 2 vicinus fassus est scire per omnia, sicut annotatus Georgius Theplyczky. Martinus de eadem Hrabowe vicinus fassus est eomodo, ut prefatus Georgius Thep­lyczky. Egregius Leonardus de Zwlyo 3 commetaneus fassus fuisset scire hoc modo, quod cives oppidi Predmer illas avenas, lentes, pisa ac milium et alia blada in terris Beczowahora seminatas defalcassent et pedibus equo­rum et boum conculcassent et anichilassent et sciret, quod illas terras, ubi premissa dampna facta fuissent, 1 Hrabove h. Nagybicsétől d. a Vág-folyó balpartján. Teplice h. a Vág jobbpartján, Zsolnától k. Áz itt említett Tepliczky-családról nincsenek közelebbi adataink. 2 A Hrabovszky-család (Nagy Iván : V. 181—183. 11.) egyik, közelebbről nem ismert tagja. 3 Szulyói Lénártra 1. Podmaniczky-Oklt. I. 572. és jelen kötet 34. sz. oklevelét.

Next

/
Oldalképek
Tartalom