Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
iurium possessionariorum ipsius exponentis eadem portio possessionaria in dicta possessione Bolessow habita, magis ipsum exponentem, quam prefatos Clementem, Ladislaum et Martinum concerneret, ad se redimere, recipereque, summám vero illám, [que] pro eadem apud eosdem haberetur, eisdem reddere et persolvere promtus esset et paratus, lege et consuetudine regni nostri requirente. Super quo fidelitati vestre harum serie firmiter precipiendo committimus et mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Nicolaus de Kamenecz, 1 aut Franciscus de Borszycz, 2 vei Adam Bohwnyczky de Prwske, 3 sive Petrus Kardos de Zadeczna, 4 neve Georgius de Zalwze, 5 aliis absentibus homo noster ad prenotatos Clementem, Ladislaum et Martinum Sándor accedendo, amoneat eosdem, dicatque et commitat eisdem verbo nostro regio, quibus et nos firmiter presentibus committimus, ut ipsi premisso modo levata prescripta summa peccunyarum ab ipso exponente, pro qua dicta portio possessionaria in iamdicta possessione Bolessow habita apud eosdem inscripta et utrumque obligata existit, ad redimendum ad seque recipiendum iuxta huius regni consuetudinem eidem exponenti dare, concedere et remittere, resignareque debeant et teneantur. Qui si id fecerint, benequidem, alioquin evocet eosdem contra annotatum exponentem ad terminum competentem nostram personalem in presentiam rationem superinde reddituros efficacem. Et posthec huiusmodi amonitionis seriem cum amonitorum nominibus terminum ad predictum eidem nostre personali presentie fideliter rescribatis. Dátum Bude in festő beati Blasii episcopi et martiris, 6 anno Domini millesimo quingentesimo decimo octavo. Nos itaque mandatis vestre serenitatis in omnibus obedire volentes, ut tenemur, iuxta earundem vestre 1 L. a 62. sz. oklevél jegyzetét. 2 L. a 62. sz. oklevelet. 3 Ugyanaz, aki korábban (52. és 62. sz. oklevelek) Adam de Pruska néven említtetett. 4 A szádecsnei Kardoss-esalád (1. Podmaniczky-Oklt. I 134.) tagja. L. az 52. sz. oklevelet is. 5 L a 52. sz. oklevelet. 6 1518 februárius 3.