Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

reservando, sed totum et omne ius suum proprium, omnernque iuris et dominii proprietatem, quod et quam in ipso castro Trakosthyan ac oppido, possessionibus, prediis et theloneis et iuribus possessionariis, aliisque cunctis pertinentiis, vigore huiusmodi nostre dona­tionis habuit, aut deinceps habere potuisset, in ipsum Johannem Gywlay et suos heredes ac posteritates pre­fatas universas plene et in perpetuum transferendo, immo dedit, vendidit atque transtulit coram nobis. Ut igitur iam deinceps idem Johannes Gywlay et sui prefati heredes et posteritates universe in dominio ipsius castri, oppidi, possessionibus, prediis et theloneis ac suarum pertinentiarum predictarum tutius, stabilius atque securius persistere et permanere evo perpetuo possit et valeant, contemplatione fidelitatis et fidelium cumulatorum servitiorum ipsius Johannis Podma­nyczky, per eum sacre imprimis dicti regni nostri Hungarie corone et deinde maiestati nostre in omnibus rebus et negotiis fidei sue per nos creditis et commissis, non parcendo rebus et persone suis, pro locorum et temporum varietate singulari fide atque integritatis •constanti perseverantia exhibitorum et impensorum, consideratis etiam servitiis eiusdem Johannis Gywlay, per eum maiestati nostre iuxta suam possibilitatis exigentiam exhibitis, nos quoque totum et omne ius nostrum regium, si quod in ipso castro Trakosthyan, ac oppido, possessionibus, prediis, portionibus et iuribus possessionariis, necnon theloneis et aliis cunctis utilitatibus et pertinentiis earundem ad idem castrum, necnon oppidum spectantibus et pertinentibus, etiam alias qualitercunque haberemus, aut nostram ex quibus­cunque causis, viis, módis et rationibus concernerent maiestatem ac pariter cum cunctis etiam aliis eorun­dem castri, oppidi, possessionum, praediorum, thelo­neorum utilitatibus ac suarum pertinentiarum quibus­libet, memorato Johanni Gywlay, suisque heredibus et posteritatibus utriusque sexus» universis dedimus, donavimus et contulimus. Immo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenenda, possidenda, pariter et habenda. Assumentes nihilo­minus nos ipsum Johannem Gywlay et suos heredes prefatos in pacifico dominio et quieta possessione

Next

/
Oldalképek
Tartalom