Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

proximis diebus inter alia castella, castra, oppida et villás ac bona et iura possessionaria illustrissime quondam domine Beatricis, alias relicte illustrissimi quondam Johannis Corvini ducis, ac regnorum nostro­rum Dalmatie, Croatie et Sclavonie bani, necnon novissime vero consortis illustrissimi principis et do­mini domini Georgii marchionis Brandenburgensis' consanguinei nostri charissimi, que per mortem et defectum seminis primum ipsius quondam Johannis Corvini ducis, ac Christophori filii et Elisabeth filie eiusdem, deinde vero prefate quondam domine Beatricis 2 de iure et vetusta consuetudine huius regni nostri ad maiestatem nostram devoluta et condescensa existunt, castrum quoque Trakosthyan vocatam in comitatu Warasdiensi habitum, quod alias pariformiter prefati condam Johannis Corvini ducis prefuerat, ad nos eque condescensum fuisset, nos fidelia et multimoda servitia fidelis nostri magnifici Johannis Podmanyczky cubi­culariorum nostrorum regalium magistri intuentes, castrum ipsum Trakostyan simulcum cunctis suis per­tinentiis et iuribus possessionariis ad illud spectantibus eidem Johanni Podmanyczky perpetuo iure contule­ramus. Unde idem Johannes Podmanyczky, ex quo pronunc castrum ipsum apud manus fidelis nostri Johannis Gywlay, 3 qui prefato quondam Johanne Cor­vino duce ad eius ius et proprietatem illud pertinebat, annuente et concedente, e manibus egregii Jacobi Zekel de Kewend 4 familiaris et subditi excellentissimi prin­cipis et domini domini Romanorum regis nunc pro tribus millibus florenorum auri illud ad se redemerat, existit, cupientes et volentes cum praefato Johanne Gywlay superinde concordare, ius illud omne suum, quod in totali castro Trakosthyan, necnon similiter 1 György brandenburgi őrgróf. 2 L. a 302. sz. oklevél megfelelő jegyzetét. 3 Gyulay János jajezai kapitány volt Í500-ban. Thallóczy —Horváth S. : Jajcza története és oklevéltára. (MHH. Dipl. XL.) 150. 1. és Budai Ferenc Polgári Lexikona. II. 96. 1. Nagy Iván: IV. 491. 1. Korvin János lepoglavai síremlékét ő állít­tatta. (Schönherr Gy. : i. m. 306. 1.) 4 Kövendi Székely Jakabra 1. Budai Ferenc Polg. Lexi­konát. III. 221—222. 11. Nagy Iván : X. 559—560.

Next

/
Oldalképek
Tartalom