Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)
ventas de iure regni cum eisdem dividere non esset obiigatus, neque teneretur. Quibus perceptis prenominatus Michael replicans sic respondisset, quod quamvis illa divisio, de qua dictus dominus Johannes mentionem fecisset, facta fuerit, tamen divisio ipsa nullius esset vigoris, tuncque ipse Michael et Stephanus adtunc ad aliquam divisionem faciendam iuxta huius regni Hungarie consuetudinem propter eorum iuvenilem etatem omnino inhabiles et impotentes fuissent, ex eo etiam, quod ipsi Michael et Stephanus superinde coram magnifico condam domino comite Stephano de Bathor iudicis curie regie maiestatis realem protestationem fecissent 1 et rnox iidem Michael quasdam duas litteras, unas sereaissimi principis condam domini Mathie Hungarie, Bohemie etc. regis fassionales, pariter et compositionales et alias dicti comitis Stephani protestationales coram prelibatis domino Moyse ac Michaele et Stephano partium electis arbitris presentasset et exhibuisset, quiquidem dominus Moyses magister curie regie, necnon Michael Emreffy et magister Stephanus Henczelffy perlectis et iutellectis continentiam earundem binarum litterarum, talem inter partes fecissent revisionem, adiudicationem et conclusionem et sententiam, quod quamvis prout et quemadmoduin ex tenoribus et continentia dictarum litterarum prefati condam domini Mathie regis fassionalium in anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo emanatarum 2 certo didicissent, quod memorati Michael et Stephanus prepositus protunc ad aliquam fassionem perpetualem vei faciendam divisionem omnino inhabiles et impotentes fuerint, tamen ex quo iamfati Michael et Stephanus prepositus nullám superinde revocationem et reclamationem fecissent, prescripte vero littere protestationales prefati condam comitis Stephani de Bathor iudicis curie 3 non modo revocatorie, sed simpliciter anno in prescripto emanate fuissent, que dictos Michaelem et Stephanum in ullo iuvassent, 1 1490 januárius 5-én, vagyis amikor a királyi megerősítésről értesültek. (L. a 115. sz. oklevelet.) 2 Lásd a 114. szám alatt. 3 Lásd a 115. szám alatt.