Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)
nichky facte et perpetrate nonnulle lites, differentie, controversiarumque materie mote fuerint et suscitate, tamen nunc eedem partes tum matúra infter] 1 se deliberatione prehabita, tum vero nonnullorum proborum et nobilium virorum partes inter easdem pro futura pacis tranquillitate laborantes sano inducti consilio, premissis litium processibus renunciantes, ad talem pacis unionem devenissent, immo devenerunt nostri in presentia, quod prefati Johannes, Michael et Stephanus prepositus agnoscentes, annotatum Georgium de Kazza ad prefatam possessionem Klwchowe vocatam verum et sincerum ius habere, ideo ipsi eandem possessionem Klwchowe meijiorato Georgio Kazzay pure et simpliciter simul cum cunctis utilitatibus eiusdem et pertinentiis quibuslibet, puta terris arabilibus etc. (következik a szokásos felsorolás) ad eandem spectantibus et pertinere debentibus remisissent et resignassent, manusque ipsorum et ad ipsos pertinentium de eadem penitus et per omnia excepissent et excipi fecissent. E converso vero memoratus Georgius de Kazza totum ius, omneque dominium, quod in quadam portioné sua possessionaria, in possessione Bolesso 2 vocata, similiter in dicto comitatu Trinchiniensi existente habita, necnon in quodam oppido Ban 3 apellato, in eodem comitatu Trinchiniensi habito, qualitercunque habuisset, vei habere se sperasset, in posterumque speraret, memoratis Johanni, Michaeli et Stephano Podmanichky, modo simili cum cunctis eorundem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, videlicet terris arabilibus etc. (következik a szokásos felsorolás), necnon tributis in eodem oppido Ban exigi solitis, et generaliter quarumlibet utilitatum integritatibus ad easdem portionem possessionariam, necnon oppidum devenire spectantibus et pertinere debentibus, prenominatis Johanni, Michaeli et Stephano preposito annuisset, concessisset, in perpetuumque ascripsisset, immo annuit, concessit, inperpetuumque ascripsit, nostri in presentia, nihil iuris, nullamque dominii proprietatem sibi in eisdem portioné posses1 Az eredetiben a ter szótag kimaradt. 2 Boleso h. Illavától ny. a Vág folyó jobbpartján. 3 Bán városa.