Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

Item inquilini, qui in oppido manent, domino nostro prefato, suisque successoribus annuatim tribus diebus laborare teneantur. Item ut ex ea [....] Byztriciens.. ex qua castrum situm est, nullus possit lepores vei aves qualescunque capere. Item ut pisces in fluvio Wagh cum retibus zak et veter 1 vocatis libere valeamus prendere et piscari. Item ut domino nostro nullum thelonium sol­vamus, nisi illi, qui versus Bycze et Solna vina ducun­[t...] tempore autem nundinarum neque nostri incole, sed neque forenses aliquod thelonium solvere teneantur. Item quod illud prandium regale, quod domino nostro dare debebamus, amplius dare non teneamur. Item predium Hrbotin libere possidere valeamus. Item quod domino nostro aut suis successo[ribus] ad sepedictum castrum Byztriciense nec in arandis terris, nec in aliquibus aliis laboribus, quibus eidem tenebamur, de cetero laborare teneamur, demptis solum modo deponendis et imponendis vinis in ipso castro ac feniliis in Kwasow, necnon portioné nostra in ponté laborandis. Item ut illi, qui solum ortus et non funes tenent, quolibet anno unusquisque ex ipsis pro oppido decem denarios dare et solvere teneantur, nil autem plus nulla excogitata via ab eis extorqueri valeamus. Nos itaque cum in presentiam antelati domini nostri gratiosissimi accessissemus, prescriptosque arti­culos sue magnificentie per totum articulariter et seri­atim declarassemus, a sua denique magnificentia, tamquam domino nostro gratiosissimo et naturali, ratos habere et acceptos ac in médium nostri statuere, nec­non ab omnibus firmiter observari facere postulasse­mus : Videns dictus dominus noster et considerans prefatos articulos non esse frivolos, non cervicosos, nec in aliqua eorum parte se sue magnificentie aut successoribus suis obnoxios vei opponentes, sed potius nos omnia iusta, condigna et licita petivisse, sua magni­1 Zak tótul hálót jelent. Véter-re 1. Szamota—Zolnai: 1089.

Next

/
Oldalképek
Tartalom