Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

hoc est in vico Hlinyk 1 vocato, ex altéra parte fluvii Byztrichiensis et sursum ast [... ] illuc, ubi manet Petryk, illa series domorum usque ad finem. Deinde ex altéra parte incipiendo a domo Balthasar mercatoris, que est penes vicum, qui vicus vadil versus lucum, silvam eiusdem oppidi usque ad domum angularem, in qua nunc manet Skala et inde usque ad fluvium versus balneum. Deinde inchoando ab ill[a domo, in quja nunc Kral manet, usque ad finem adiungendo etiam illám domum, que est sola inter aquas et iterum ex altéra parte penes predictum fluvium Byztrichien­sem 2 usque ad finem, dempta sola una domo, que est penes Whlyk, eligantur et nominentur et sic erant quinquaginta duo domus, quibus ille terre adherere debebant. Cu[. ..] per unum funem terre adiungendo, ille itaque terre nunquam in perpetuum a prenarratis domibus, neque etiam aliqua domorum a sua terra sequestrare seu alienari possit et valeat. Si quod aliquis domum suam ex prenotatis domibus vendere voluerit, extunc unacum terra vendat et non aliter et si quis nostrum domum su[am vendere vjoluerit, vendat pretio competenti. Si vero cum emptore concordare non posset, extunc iudex et iurati estiment illám et secundum estimationem ipsorum vendant. Item in quolibet anno iudex et iurati solummodo de illis quinquaginta duobus eligantur et non aliis. Quia autem hucusque ab omnibus preteritis temporibus tam [...domino] nostro terrestri semper solummodo a quinquaginta domibus seu funibus solu­tum extitit, ita et deinceps perpetuis continuis tem­poribus solummodo a preallegatis quinquaginta domi­bus seu funibus solvatur. Item ut iudex et iurati oppidum et communitatem rogant et non communitas iudicem et iuratos et omni­bus con[. . .]icescant et secundum persuasiones eorum agant. Qui vero ex istis quinquaginta duobus non fuerint, ad convocationem sive consilia oppidi non accedant. 1 Az utca nevét a község határában fekvő Hlinik (agya­gos) dűlőtől vette. 2 A Beszterce vagy máskép Domaniska patak Vág­beszterce városon át folyik a Vágfolyóba.

Next

/
Oldalképek
Tartalom