Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)
de Thwrocz orationum suffragia devotarum perpetua cum fidelitate. Vestra eadem noverit serenitas nos litteras eiusdem vestre serenitatis amonitorias et evocatorias nobis directas et preceptorie loquentes summa cum obedientia recepisse in hec verba : Wladislaus dei gratia rex Hungarie, Bohemie etc. fidelibus nostris conventui ecclesie de Thwrocz salutem et gratiam. Dicitur nobis in persona fidelis nostri egregii Johannis Podmanyczky de Podmanyn, quod ipse de et super illa summa pecuniarum, pro qua videlicet possessiones nobilis Sigismundi de Zalok 1 Budynalehotha et Alsolehotha vocate in comitatu Trinchiniensi existentes apud nobiles Ladislaum, Georgium, Leonardum et Caspar de Zwlow titulo pignoris haberentur, eisdem Ladislao, Georgio, Leonardo et Caspar iuxta ordinativam dispositionem certorum proborum et nobilium virorum inter easdem partes superinde factam, plenam atque omnimodam satisfactionem impendere, easdemque possessiones pro se habere vellet, promptusque esset et paratus lege regni nostri requirente. Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Johannes de Wgycz, 2 vei Caspar de Nadazd, 3 aut Ladislaus Marsowsky de Marsfalwa, sin Georgius de Zaloz, 4 seu Ladislaus Karthws de Pocharowalehotha, 5 sive Nicolaus de Erdewhath, 6 aliis absentibus homo noster ad prefatos Ladislaum, Leonardum, Georgium et Caspar accedendo, amoneat eosdem, dicatque et committat eisdem verbo nostro regio, ut ipsi prescriptam summám pecunie, pro qua, ut dicitur, pretacte possessiones apud ipsos titulo pignoris existunt, iuxta premissam ordinativam dispositionem prescriptorum proborum et nobilium virorum partes inter predictas, ut dicitur, factam, a prefato exponente tollere et levare, easdemque possessiones manibus prefati exponentis dare et assignare debeant 1 L. a 140. és 151. sz. okleveleket. 2— 3 L. a 186. sz. oklevelet. 4 L. a 122., 129., 130. és 137. sz. okleveleket. 6 L. a 186. sz. oklevelet. 6 Erdőháti Miklósra 1. a 122., 126., 131. és 150. sz. okleveleket.