Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)
dam sua parte nos tangentes pro parte egregii Johannis Podmanyczky de Podmanyn nobis presentatas summa cum reverentia recepimus in hec verba : Wladislaus dei gratia rex Hungarie, Bohemie etc. fidelibus nostris egregiis et nobilibus Michaeli Emreffy de Zerdahel, Georgio Horwath castellano de Zthrechen , alteri Georgio de Prelowsky, Alexandro de Zlawnych, Johanni de Bwhownycz et Martino de Marsfalwa salutem et gratiam. Expositum extitit maiestati nostre in persona fidelis nostri egregii Johannis Podmanyczky de Podmanyn, quod quamvis vos his superioribus diebus in quadam causa ratione et pretextu possessionum Bwdynaleotha et Alsolehotha vocatarum 1 in comitatu Thrinchiniensi existentium inter ipsum exponentem ab una, ac nobiles Ladislaum, Georgium, Leonardum et Gaspar de Zwlow 2 ab alia partibus orta et suscitata, tamquam arbitri de earum partium communi voluntate electi, quandam feceritis arbitrativam dispositionem, tamen super huiusmodi arbitrativa vestra dispositione nulla certa relatio, de qua idem exponens pro iurium suorum sustentatione ad modum indigeret, per vos facta extititisset. Fidelitati igitur vestre harum serie firmiter precipiendo mandamus, quatenus acceptis presentibus et premissis suo modo se habentibus, ad unum certum et brevem terminum insimul convenire et personaliter ad conventum ecclesie de Thwrocz accedere, ibique premissam vestram arbitrativam dispositionem per vos, ut dicitur, factam ad fidem vestram deo debitam, fidelitatemque nobis et sacri corone nostre observandam suo modo fateri dicereque et referre debeatis et tandem super huiusmodi fassionibus vestris superinde fiendis per dictum conventum litteras eiusdem necessarias prefato exponenti mris sui ad cautelam dare et concedi volumus et mandamus. Secus non facturi. Presentibus perlectis exhibendi restitutis. Dátum Bude in festő beati Bartholomei apostoli 3 anno domini millesimo quingentesimo. 1 L. a 171. sz. okiratot. 2 A Szulyóiakra 1. a 137., 140., 147., 149. r 151., 171. sz, okleveleket. 3 1500 augusztus 24.