Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)
castellis habere pretenderit et quandocumque illud a filiis suis vei eisdem modo premisso sine heredibus decedentibus ab ipso Johanne Podmanyczky vei suis heredibus rehabere voluerit, quatinus iure suo non fraudetur, sed sibi de eisdem castro et castellis pertinentiarumque eorundem ius suum plenarie restituatur. Preterea partes prelibate in facto quorundam mille quadringentorum florenorum, quos apud nonnullos debitores existere asserebant, hoc modo concordasse retulerunt, quod ex quo eadem summa unamquamque partium singillatim concerneret, quatinus partes ipse talem summám ab ipsis debitoribus communi impensa reaquirere et tandem inter se iuxta portiones unicuique congruentes equaliter dividere debeant. Postremo vero et ultimo volentes prefati Johannes ac domina Elena, necnon Michael et Stephanus filii sui sese ab impetitione mutua libera e et deinceps pace potius quam fraternitatis dissidio invicem vivere, de et super omnibus rebus immobilibus tam annotati condam Ladislai Podmanyczky, quam etiam per ipsos postea qualitercumque aquisitis, sese mutuo et vicissim, ipsa etiam domina Elena super rebus parafernalibus suis prefatum Johannem Podmanyczky quittos, expeditos et per omnia absolutos reddidissent et commisissent. Nos igitur compositionem et pacem partium earundem in toto acceptantes, approbantes et ratificantes, presentes litteras nostras pendenti sigillo nostro autentico, quo ut rex Hungarie in iudiciis utimur, consignatas duximus concedendas. Dátum Bude feria tertia proxima post festum Circumcisionis Domini, anno eiusdem millesimo quadringentesimo nonagesimo. Lecta et correcta per magistrum Adam 1 prothonotarium. 1 Bizonyára az oklevélben már megnevezett Liszkay Ádám.