Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

proximorum ipsorum, quos infrascriptum tangit seu concernere posset quomodolibet negotium in futurum, super se et cunctas suas hereditates assumendo coram nostra personali presentia personaliter constituti, spon­tanea et libera eorum voluntate confessi sunt in hunc modum, quod quamvis inter ipsos hactenus pretextu oppidi Ban nuncupati in comitatu Thrinchiniensi habiti et nonnullarum aliarum solutionum exinde fieri debendarum (így!) quedam lites et controversiarum materie mote fuerint et suscitate, exquo tamen pre­fatus Johannes Podmanyczky de et super huiusmodi lite et differentia pariterque aliis quibusvis debitis pretextu dicti oppidi Ban qualitercunque fieri debenti­bus ipse domine Veronice plenam atque omnimodam impendisset satisfactionem, e converso etiam annotata domina Veronica universas et quaslibet litteras, tam scilicet impignoratitias, quam alias quascunque causa­les, factum dicti oppidi tangentes et concernentia, manibus ipsius Johannis Podmanyczky plene et in­tegraliter restituisset et assignasset: Ob hoc prefata domina Veronica prenotatum Johannem Podminyczky (így !), necnon Michaelem et Stephanum fratres suos carnales, ipsorumque heredes et posteritates universos super prescripta satisfactione, annotatusque siquidem Johannes Podmanyczky modo simiii eandem domi­nam, ipsiusque posteritates super restitutione dicta­rum litterarum quitos, expeditos et per omnia absolutos reddidissent et commisissen t, reddiderunt et commiserunt. Insuperque eadem domina Veronica totum et omne ius suum, si quod in prenarrato oppido Baan qualiter­cunque habuisset, in ipsum Johannem Podmanyczky et fratres suos prelibatos, ipsorumque heredes et posteritates transtulisset pleno cum effectu, nil iuris, nilve dominii in eodem sibi reservando, ymmo trans­tulit coram nobis, vigore et testimonio presentium mediante. üatum Bude, feria quinta proxima post festum exaltationis sancte crucis, anno domini mille­simo quadringentesimo octuagesimo nono. Coram magistro Adam prothonotario. Hátlapján a jobb alsó sarokban, XVI. századi írással: Baan.

Next

/
Oldalképek
Tartalom