Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

• fidelitate et servitiis fidelium nostrorum egregii Ladislai Podmanyczky de Podmanyn et Johannis filii eiusdem per eos primum sacre dicti regni nostri Hungarie corone et tandem maiestati nostre sub locorum et temporum varietate constanter exhibitis, possessionem Brezolwp 1 vocatam in comitatu Thrinchiniensi habitam, que alias condam Ladislai Kerezthwry de Pechenye 2 pre­fuisset, sed per defectum seminis eiusdem ad sacram dicti regni nostri coronam et per consequens maie­statem nostram iuxta antiquam ipsius regni nostri Hungarie consuetudinem rite et legittime devoluta esse perhibetur, item totum et omne ius nostrum regium, si quod in eadem possessione Brezolwp etiam alias qualitercumque haberemus, aut nostram ex quibus­cunque causis, v is, módis et rationibus concerneret maiestatem, simulcum cunctis suis utilitatibus et per­tinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus etc. (következik a szokásos felsorolás) sub suis veris metis et antiquis, premissis sic, ut prefertur, stantibus et se habentibus, memorato Ladislao Podmanyczky et Jo­hanni filio eiusdem, ipsorumque heredibus et posteri­tatibus universis, dedimus, donavimus et contulimus, ymmo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam, salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Quas in formám nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportate. Dátum Bude feria sexta proxima post festum beati Bartholomei apostoli, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo tertio, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. septimo decimo, coronationis decimo, Bohemie vero quinto. Hátlapján: Regestrata CCCLXVIIII. M. M. U. o. XVI. századi írással: Donatio super Brezolwp ad Baan. 1 1470 június 14-e óta volt Podmaniczky-birtok. (L. a 49. sz. a. közzétett oklevelet.) 2 Az említett 1470 június 14-i kir. adománylevélben „condam Georgius Pechenyansky alias Swathokrysky" van említve. Az itt említett „Keresztúri de Pechenye" kétségkívül azonos az előbbivel, legfeljebb a keresztnévben van tévedés. A Svatokriski- alias Keresztúri-családról közelebbi ismereteink nincsenek.

Next

/
Oldalképek
Tartalom