Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

strum cum serenissimo principe fratre nostro carissimo Ungarie rege initum et firmatum maximé his novissi­mis temporibus, quando serenitas sua exteros, qui quondam in regno suo aggeribus congestis munitiones instauraverant, subegit et regnum suum in ea parte purgavit et pacavit, id totum reverendissime pater­nitati vestre satis notum esse remur. Quia vero nunc quidam Blasius Bodmenczko eiusdem incola regni, ipsique fratri nostro obedientia et obsequiis obnoxius et obiigatus rebellibus nostris marchionatus nostri Morauie iunxit et associavit simulcum illis, nonnun­quam vero dux et patrator factionis predas infert et rapinas, populatur agrum et incendia mittit in edes. De qua re scripsimus serenissimo fratri nostro postu­lantes, quatenus eundem Blasium advocare et a rebelli­bus nostris ad se revocare velit incunctanter, ne idcirco nostri perduelles sibi fiduciam usurpenx ex regno sere­nissimi fratris nostri auxilia prestolari. Eandem reve­rendissimam paternitatem vestram attente rogamus, quatenus hortatibus vestris adesse velitis, ut ipsi idem fráter noster ipsum Blasium revocet et tantam severi­tatem ostenclat, qua perduelles nostri intelligant et pernoscant, serenissimum fratrem nostrum fedus suum erga nos pure ac sinceriter et integraliter velle servare. Parum est enim, quod idem Blasius nostris rebellibus augmenti possit afferre, sed plurimum est, quod in animis hominum exinde suspicionis innasci poterit, federis sinceritatem inter fratres vacillare. Ceterum, quod magis cordi nobis est, super quo autem eidem paternitati vestre scripsimus, si nobiscum personaliter convenire posset, id ipsum vobis rursus atque iterum commemorantes innovamus, hortantes et deprecantes, simul pollicentes atque assecurantes, prout in prioribus nostris ad vos datis litteris polliciti sumus, indubie spe­rantes, idipsum si Deus dederit, utriusque nostrum saluti plurimum debere convenire. Dátum Prage, clie vigesima quinta Julii, anno etc. LXVII. 0 Ad mandatum domini degis. Jegyzet: Podmaniczky Balázs visszahivatását sürgeti 1467 július 25-én Vitéz János esztergomi érsekhez intézett levelében Heimburg Gergely is. (Teleki: XI. 281—82. II.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom