Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

manus prefatorum Sthanislai, Alberti, Nicolai et utri­usque Stephani de Kazza, ut dicitur, in duobus milibus et ducentis florenis auri, pro pignori habitum, eidem Ladislao Podmanyczky in eisdem duobus milibus et ducentis floreni auri, duxissemus inscribendum et impignorandum, dando ipsi plenam plenam (így két­szer !) facultatem, ut ipse dictum opidum Ban a pre­fatis Sthanislao, Alberto, Nicolao et utrisque Stephano prout posset redimere, tandem vero post eum etiam sui heredes tenere et possidere valerent tamdiu, donec per nos vei successores nostros reges Hungarie sibi vei dictis suis heredibus de pretactis duobus milibus et ducentis florenis auri satisfactum fieret, quo ad plénum. Quibus presentatis prefatus procurator dicti actoris eidem ex parte prelibatorum Sthanislai, Alberti, Nicolai et utriusque Stephani de Kazza, in causam attracto­rum per eandem nostram personalem presentiam in premissis iuris equitatem suplicavit impartiri. Verum­quia prefatus Ladislaus Podmaniczky prelibatos Sthanis­laum, Albertum, Nicolaum et utrosque Stephanum per nostrum et dicti capituli homines in eo, ut ipsi levata illa summa pecunie ab ipso, pro qua dictum opi­dum Ban eis impignoratum esset, eidem ipsum opidum simulcum omnibus utilitatibus et pertinenciis eiusdem remittere et resignare deberent et tenerentur, amoniri fecisse, iidemque id facere minimé curasse, eosdem ab ulteriore detentione et conservatione usuumque et quarumlibet utilitatum eiusdem opidi perceptione inhibuisse et nichilominus eosdem contra se per eosdem nostrum et dicti capituli homines ad prescriptas octa­vas festi beati Georgii martiris 1 nostram personalem in presentiam evocari fecisse, iidemque Sthanislaus, Stephanus, Albertus, Nicolaus et Stephanus de Kazza, premissa prorogatione interveniente ad prescriptas octa­vas festi beati Jacobi apostoli, 2 terminum scilicet ipsis iuridice assignatum, eandem nostram personalem tam­quam iudicis earum ordinarii in presentiam venire vei mittere non curasse, sed se mole iudiciorum agravari perm isissé ex premissis repertum extiterat manifeste 1 1466 május 1. 2 1466 augusztus 1,

Next

/
Oldalképek
Tartalom