Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

constantia exhibitis et impensis, eidem Ladislao id duximus annuendum et concedendum, imo annuimus et concedimus presentium per vigorem, ut ipse inter pos­sessiones Werthyseer et Plewnyk 1 vocatas in comitatu Trinchiniensi existentes, ad castrum Bistritia perti­nentes, 2 intra quarum metas plures rivuli et loca lutosa aquis et palustribus diffusa, pontibusque indigentia fore perhibentur, rotam in signum exactionis tributi erigere, tandemque ipse et sui heredes ab omnibus mercatoribus,­institoribus et viatoribus hominibus tributa solvere tenentibus perpetuis semper successivis temporibus uni­versis vera et iusta tributa exigere et exigi facere valeant atque possint, absque tamen preiudicio tributorum alio­rum. Ita tamen, quod ipse Ladislaus Podmanyczky et eius posteritates pontes debitos in cunctis locis necessariis in dictis locis aquosis et lutosis inter metas dictarum possessionum Werthyseer et Plewnyk existentibus pro cunctis viatoribus hominibus propriis suis expensis continue habere debeat et conservare. Quocirca vos universos et singulos mercatores, institores, viatores, negotiatores et alios forenses homines presentibus affidamus, assecuramus et certificamus, quatenus simul cum universis rebus et bonis vestris veniatis ad dictum tributum, per nos inter prefatas possessiones Werthyseer et Plewnyk institutum, persolutisque inibi iuxta quali­tatem et quantitatem dictarum rerum et bonorum vestrorum secundum consuetudinem regni nostri in talibus observari solitam iustis et veris tributis vestris, redeatis iterum ad propria, vei alia loca, que malueritis sub nostra protectione et tutela speciali. Et hec volumus in publicis locis palam facere proclamari, presentesque perlectas semper reddatis presentanti. Dátum in de­scensu exercitus nostri sub fortalitio Serke, 3 feria quarta proxima ante festum Nativitatis beate Marié virginis, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo. 1 Az itt említett két helységre 1. a 17. sz. oklevél meg­felelő jegyzetét. 2 Vágbeszterce tartozékainak felsorolását I. a 17. sz. ok­levélben. 3 Lásd a 20. sz. oklevél jegyzetét.

Next

/
Oldalképek
Tartalom