Bártfai Szabó László: Pest megye történetének okleveles emlékei 1002-1599-ig. (Budapest, 1938.)

de utilioribus et amplioribus necnon ipsis magis expedientibus redditi­bus et proventibus permutacionis titulo requisita primitus super huius­modi permutacione sedis apostolice licencia et obtenta, prout patet ex forma bulle, per quam certis regni nostri episcopis, videlicet Demetrio Waciensi, Nicolao Zagrabiensi aule nostre vicecancellario, Johanne Wesprimiensi huiusmodi permutacionis inquisito et perfecto a sede apostolica est commissa. Super cuius quidem contractus perfeccione et premissa nostra provisione íacienda et complenda iidem prepositus et capitulum maiestati nostre instancia humili et devota supplicabant. Communicato igitur consilio nostrorum omnium prelatorum baronum premissa super prelibatis deliberacione diligenti compensatis omnibus utilitatibus proventibus et reditibus, quod iamdicti prepositus et capitu­lum habebat vei habere poterant, in civitate seu opido ac aliis iuribus supradictis, quod ius ea omnia eciam nec ad dimidietatem quantitatis sive sumpme infrascripte extendi valerent modo aliquali, nichilominus tamen ut illa omne super excendiverint, pro nostra nostrorumque progenitorum salute in donacionem ipsi ecclesie nove per nos reginam edificate cadere dinoscuntur, reditus et proventus ducentarum marcarum bone cusionis Budensis eisdem annis singulis constituimus et assigna­mus perpetuo possidendas; pro quibus possessiones Komar, Galambok, Zempetur et Kórus in comitatibus Symigiensi et Zaladiensi constitutas demptis tamen et exceptis terragiis, censibus et aliis quibuslibet iuribus virorum religiosorum fratrum ordinis Sancti Augustini claustri Beate Elisabet de dicta Komar in literis privilegialibus domini Bele regis ipsius claustri primi íundatoris et aliorum regum pyorum nostrorum progenitorum contentis et expressis, que ipsi íratres a tempore funda­cionis ipsius claustri iam dictarum literarum privilegialium regalium et aliorum efficacissimorum instrumentorum vigoribus et iustis titulis usque ad hec tempóra pacifice tenerunt, perceperunt et possiderunt, que omnia ita salva esse volumus, ut per presentem concambialem contra­ctum dictis íratribus et eorum claustro nullum possit in posterum preiu­dicium generari, cum omnibus earundem possessionum utilitatibus et pertinenciis ac dominio proprietario necnon tributo cybrionibus collectis, exaccionibus et iurcisdiccione plenaria ac generaliter iuribus et erao­limentis quibuscunque, quibus per nostram maiestatem habite existunt et possesse, quorum reditus et proventus sumpmam prelibatarum du­centarum marcarum extendunt et transcendunt, sicut per homines nostros et eorundem prepositi et capituli necnon prelatorum predictorum, quibus inquisicio est commissa, quatenus ad investigandam qualitatem et quan­titatem iamdictorum redituum et proventuum duxeramus destinandos, íuimus informati, duximus iure perpetuo coníerendas. Volentes et decla­rantes, quod iidem prepositus et capitulum possessiones ipsas cum eisdem iuribus et immunitatibus possidere valeant, quibus antea opidum sive civitatem ipsam possidebant et specialiter quod homines cuiuscunque condicionis intra ipsarum villarum territórium liabitantes non ulterius alicui nisi prepositi Budensis et capituli iudicio astare teneatur, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom