Bártfai Szabó László: Pest megye történetének okleveles emlékei 1002-1599-ig. (Budapest, 1938.)
collacionem ratam habuisset, sicut in literis eiusdem domini regis vidimus contineri, supradicti íratres et duo ex ipsis Felicianus videlicet et Ladislaus, qui ex parte doininorum predicatorum coram nobis comparuerunt, ex consensu domini regis de possessionibus prefati Gargani sine herede decedentis, quandam terram vocatam Grabsapya cum omnibus utilitatibus ad ipsam terram pertinentibus videlicet aquis Tycie portu stagnis silvulis insulis ienetis aruridinetis et aliis quibusdam nobilibus Gwrk scilicet Nicolao Johanni et Laurencio de villa Saap, que Tyuodori conterminalibus eiusdem terre, vendiderunt pro septem marcis puri et examinati argenti perhenno iure possidendam, dictamque sumpmam pecunie confessi sunt se ad plénum recepisse obligantes se, quod si aliqua litis species pro eadem terra emerserit, prenotatos homines ipsi ab omnibus vexacionibus reddent absolutos. Et mete eiusdem terre incipiunt iuxta terram hereditariam prememoratorum hominum, hinc versus occidentem iuxta salices [?] Toholph in superiori parte transit aquam Tycie et ibi per metas ascendit superius iuxta terram regine et ibi cernit [?] aquam, que feyerewrem dicitur et hinc iuxta populosam arborem Kocho per arundinetum transit ad quandam crepitudinem, que Berch dicitur, hinc iuxta monasterium de Saap protenditur ad terram Golo et ibi facit íinem. Nos igitur ad instanciam partis utriusque in testimonium predictorum presentes concessimus literas sigilli nostri munimine roboratas. Dátum anno Domini millesimo CC rao quinqugesimo octavo Aron cantore, Thoma cerno (?) custode, Matheo decano, Jurk et Nicolao sacerdotibus, Hyste magistro et ceteris í'eliciter existentibus (1258J. Nos itaque unacum predictis baronibus et nobilibus regni nobiscum asidentibus peticionem eiusdem magistri Rechend . . . et iuri consonam fore cognoscentes tenorem predictarum literarum privilegialium eiusdem capituli Budensis alphabeto intercisarum de verbo ad verbum presentibus literis nostris privilegialibus transsumpmi et transscribi í'ecimus pro eodem uberiorem rei ad cautelam. In quorum omnium premissorum testimonium presentes literas nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas eidem magistro Rechend duximus concendas. Dátum in Wyssegrad vigesimo sexto die residencie exercitus regalis prenotate, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo tercio [1363 szeptember 21.] Nos itaque iustis et legitimis peticionibus ipsius Pauli annuentes prefatas literas non rasas, non cancellatas nec in aliqua sui parte viciatas, sed omni vicio et suspicione carentes de verbo ad verbum nichil eisdem addendo nichilque exinde diminuendo in hanc nostri privilegii formám transscribi í'ecimus pariter et transsummi dantes eidem Paulo et suis proximis pretactis ad cautelam. Dátum per manus discreti viri Mathye lectoris ecclesie nostre predicte in í'esto Beati Valién tini martiris anno eiusdem Domini millesimo CCC mo lXXXmo quinto, presentibus itaque honorabilibus et discretis viris Demetrio cantore, Andrea