A Pécz nemzetség Apponyi ágának az Apponyi grófok családi levéltárában őrizett oklevelei. I. 1241–1526. (Budapest, 1906.)

quam futuris, presens scriptum inspecturis, salutem in domino sempiternam. Iustis petentium desideriis assen­sum prebere ius invitat et regalis pietas exortatur. Proinde ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod comes Abraam Rufus, filius Meynolch fidelis noster, ad nostram accedens presen­tiam, quasdam terras filiorum Wn síné herede deceden­tium Galantha, Tothfolu et Sur vocatas, in comitatu Posoniensi existentes, a nobis petiit sibi dari; verum quia de qualitate et quantitate dictarum terrarum nobis veritas non constabat, utrum nostre collationi perti­neant nec ne, fidelibus nostris capitulo Posoniensi, nostris litteris dedimus in mandatis, ut cum Wyd, filio comitis Geech, homine nostro, ipsorum mitterent testi­monium fide dignum, coram quo idem homo noster accederet ad faciem terrarum predictarum, et easdem, convocatis commetaneis et vicinis, reambularet, et si ad nostram collationem pertinentes de iure esse inveniret, extunc assignaret comiti Abraam antedicto, si non fieret contraclictum, contradictoribus ad nostram presentiam evocatis; quod quidem capitulum nobis rescripsit in hunc modum, quod prefatas terras Wyd homo noster, coram testimonio ipsorum, convocatis commetaneis et vicinis reambulatas, nullo penitus contradictore existente, comiti Abraam cum suis utilitatibus et pertinentiis earundem assignasset. Nos itaque considerantes fidelita­tes, et grata servitia predicti comitis Abraam, que primum tunc nobis exhibuit, cum inter nos et dominum Albertum ducem Austrie et Styrie, nunc patrem nostrum charissi­mum, tunc capitalem inimicum regni nostri, et regem Boemorum gravis guerra duraret, ac castrum nostrum Po­soniense per dictum ducem contra nos observaretur, et universi nobiles ipsius comitatus, ac hospites de civitate

Next

/
Oldalképek
Tartalom