A Pécz nemzetség Apponyi ágának az Apponyi grófok családi levéltárában őrizett oklevelei. I. 1241–1526. (Budapest, 1906.)
exhibuit et impendit, ipsum privilégium super collatione prefate terre confectum, ratum habentes et acceptum, de verbo ad verbum presentibus inseri faciendo, patrocinio presentis nostri privilegii duximus confirmandum. In cuius rei memóriáin perpetuamque firmitatem, presentes concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis patris Theodori, Dei gratia episcopi Jaurinensis, aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno domini M° CC° nonagesimo septimo, nono Kalendas Julii, regni autem nostri anno septimo. Hártyán, a király függő, kettős pecsétjével. (K.) XXI. 1297. A nyitrai káptalan előli Aba comes Szobotisl birtokát Berencs nevű kővárral elcseréli Vörös Ábrahámnak Kelecsény, Ság, Bajmócska Galgócz, Galánta és egyéb birtokaiért. Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis, capitulum ecclesie Nitriensis salutem in eo, qui est salus omnium. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus esse manifestum, quod comes Aba, filius magistri Aba ab una parte, magister Abraham Rufus, filius Menoldi ab altéra, coram nobis personaliter constituti, in suis possessionibus inter se dixerunt tale concambium ordinasse et fecisse, quod dictus comes Aba totam possessionem suam Zobodischa vocatam, cum castro lapideo Berench nuncupato, et aliis utilitatibus