A Pécz nemzetség Apponyi ágának az Apponyi grófok családi levéltárában őrizett oklevelei. I. 1241–1526. (Budapest, 1906.)

V. 1268. IV. Béla király Kiuich nagyszombati bírónak és testvéreinek adja Baáb birtokot, s egyuttal annak halárait is megállapítja. (B)ela Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque rex, omnibus tam presentibus quam futuris, salutem in domino sempi­ternam. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod fidelis noster Conch, villicus de Tyrna, ad nostram accedens presentiam, nobis humi­liter supplicavit, petens a nobis, ut sibi in quadam terra castri Nitriensis Baab vocata, vacua et habitatoribus destituta, de benignitate regia providere dignaremur; sed quia de qualitate et quantitate dicte terre nobis non constabat, dileeto et fideli nostro Erney bano, comiti Nitriensi, et postmodum Dionisio, comiti eiusdem successori, ut ad dictam terram Baab accedant, et eam inspiciant, per nostras litteras dedimus in mandatis. Idem itaque Dionisius, comes Nitriensis nostro obtem­perans mandato, ut decebat, super ipsam terram persona­liter accedendo, invenit eam a tempore Tartarorum esse vacuam, et habitatoribus destitutam, quam de nostro mandato, presentibus iobagionibus castri et convocatis omnibus commetaneis et vicinis, nullo penitus contra­dictore existente, cum omnibus utilitatibus suis, cum quibus ipsum castrum tenuit et possedit, ab ipso castro exemptam penitus' et exceptam statuit, et assig­navit ipsi Conch villico de Tyrna, Conrado et aliis fratribus suis, ac per eos heredibus eorum, heredum-

Next

/
Oldalképek
Tartalom