A Pécz nemzetség Apponyi ágának az Apponyi grófok családi levéltárában őrizett oklevelei. I. 1241–1526. (Budapest, 1906.)
IV. 1267. IV. Béla király Kunch, nagyszombati bírónak és testvéreinek adományozza a tatárjárás óta lakatlan Köpösd nevű birtokot, és annak határait körülírja. Bela Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque rex, omnibus tam presentibus, quam futuris salutem in domino. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod fidelis noster Kunch, villicus de Tyrna ad nostram accedens presentiam, nobis humiliter supplicavit petens, ut eidem in quadam terra castri Nitriensis Kupusd vocata, vacua et habitatoribus destituta, de benignitate regia providere dignaremur; sed quia de qualitate et quantitate dicte terre nobis non constabat, dilecto et fideli nostro Erney bano comiti Nitriensi, ut ad ipsam terram accedat et eam inspiciat, per nostras litteras dedimus in mandatis. Idem itaque regio obtemperans mandato, ut decebat, super ipsam terram accedendo personaliter, invenit eam a tempore Tartarorum esse vacuam et habitatoribus destitutam, quam de nostro mandato presentibus iobagionibus castri et convocatis omnibus commetaneis et vicinis, nullo penitus contradictore existente, cum omnibus utilitatibus suis, cum quibus ipsum castrum tenuit et possedit, ab ipso castro exemptam penitus et exceptam statuit et assignavit ipsi Kunch villico de Tyrna, Conrado et aliis fratribus suis, ac per eos heredibus eorum, heredumque suorum successoribus perpetuo et inrevocabiliter possidendam, pariter et habendam. Mete autem eiusdem terre, prout in litteris dicti Erney bani