A Pécz nemzetség Apponyi ágának az Apponyi grófok családi levéltárában őrizett oklevelei. I. 1241–1526. (Budapest, 1906.)
1490 3^7 ) quomodo ipsi feria secunda proxima post dominicam Ramispalmarum proxime preteritam simul procedendo, a nobilibus et ignobilibus boni status et honeste conditionis hominibus, vicinis scilicet et commetaneis dicte possessionis Kowarch, ubi premissa facta fuisse dicun* tur, a quibus decens et oportumum fuisset, ad fidem eorum Deodebitamfidelitatemque vestre serenitati etsacre eiusdem corone observandam, tacto dominice crucis signo, seorsim per quemlibet ipsorum prescitam singillatim investigando, de premissis talem infrascriptam rescivissent veritatem. Item primo Mathias filius condam Blasii de Kysapon, nobilis vicinus et commetaneus predicte possessionis Kowarch fassus fuisset scitu sub hac forma, quod ipse in molendino intra metas dicte possessionis Kowach decurrente presens fuisset, ac propriis luminibus conspexisset, dum familiares Oswaldi de Korlathkew fruges mensurassent et extra recepissent, ad portiones Gasparis et Stephani de Apon nihil dando, secl totaliter pro dicto Oswaldo recipiendo, ignorasset autem testis numerum frugum, ad quot cubulos se extendissent; adjunxisset etiam testis, quod prefatus Gaspar de Apon eidem protestatus fuisset, ut prelibatus Oswaldus quemdam jobbagionem suum Gregorium Gracz dictum, in eadem Kowarch commorantem, de domo et curia sua extrahi et verberari ac vulnerari fecisset potentialiter, hoc idem prefatus testis etiam audivisset ab incolis possessionis Kowarcz antedicte. Item Clemens, Stephanus Boryw, nec non domine Clara condam Stephani Chwklas, ac Dorothea olim Blasii Nozko relicte, et Heegwys consors prefati Clementis, omnes de dicta K Kysapon, nobiles, vicini et commetanei, ac Benedictus Thwrocj de Felsewelefanth, et Antonius Kerek de Baskafalva, nobiles comprovinciales fassi exstitissent, ut audisápr. 5.