A Pécz nemzetség Apponyi ágának az Apponyi grófok családi levéltárában őrizett oklevelei. I. 1241–1526. (Budapest, 1906.)
figendo non comparens, dictasque universas litteras causales et quelibet litteralia instrumenta non producens, ac adjudicationem et finálém determinationem nostram non acceptans, et de hujusmodi nostro judicio contentari nolens, contra partém alteram in premissis persistente, si actor, totalem actionem et aquisitionem suam amittere, si vero in causam attractus, extunc in actione et aquisitione dicti actoris convinceretur et convinci deberet eo facto, nosque super hujusmodi nostra adjudicatione et finali determinatione, ut premittitur, veluti hic in curia regia, tempore celebrationis octavarum, neutri partium litteras nostras adjudicatorias et ipsis necessarias dare, ferre et emanari facere haberemus plenam atque omnimodam potestatis facultatem. Ad que premissa prefati Emericus de Apon et Nicolaus de Chwz, se personalibus eorum astantiis, dictus autem Yrlicus prefatum Georgium de Apon, ipse vero Nicolaus prefatos Stephanum de Chwz fratrem, et Petrum filium suos, virtute procuratorio prenarrata sponte obligarunt coram nobis, vigore et testimonio presentium mediante. Dátum Bude, quadragesimo nono die octavarum festi beati Michaelis archangeli predictarum, anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo. Papíron, hátlapján pecsét nyomaival. (K. 153.)