Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
Sclavonicam, ea spe, ut per oratores nostros, quos illuc destinavimus, si regnicolis id persuaderi poterit, in officiun suum reponatur: alioquin invitis illis, eum non reponent Vadatis igitur cito et vos ad illám dietam et adhibeatií omnem operám, simul cum oratoribus nostris, ut partes dissidentes ad concordiam revocentur, et quod ipse Joanneí Thahy cum suis adversariis concordare possit; nam si ic fieret, facilius posset illis consentientibus in banatum reponi Non optat autem longo tempore fore in offício; neque nos cupimus hoc in alienum űnem, nisi, ut et dignitat: nostre et eius honori fieret satis. Bani nostri Jayczenses victualia posuerunt ad Jayczam sine periculo, sed pauca; necesse est igitur, ut citissime plura inferantur, quia sine illis conservari non poterit. Johannes Thahy, si reponeretur in officium, non recursaret laborem inferendi victualia ad Jayczam ; quod si non fiet, tractetis cum oratoribus nostris et cum regnicolis illus regni nostri Sclavonie de alio imponendi modo. Hunc autem Thahy libenter retineremus in servitiis nostris; sed vix manebit, si non fuerit officio restitutus. Ubi scribitis, quosdam emulos vestros dixisse, quod vos laboraretis contra Johannem Thahy et vos essetis occasio privationis eiusdem et illi hoc male de vobis dicerent et sentirent; nos de his nihil unquam audivimus, neque si audivissemus, crederemus. Venerunt huc nuntii regni Croatie, quibus quidquid responderimus, vobis significabimus. Vos invigilate et omnem operám impendite, ut oratores nostri ad Sclavoniam missi, bonum nobis responsum referre possint. De violentia, quam exercere dicitur comes Ferdinandus de Frangepanibus, loquamini cum regnicolis in diéta, et consulatis tandem una cum ipsis, quid nobis sit faciendum. Non sumus opressis authoritate nostra defuturi, de illorum enim dissensione et quiete módis omnibus curam gerere volumus. Dátum Bude, feria quarta proxima post Elisabeth vidue. Anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo quinto. Kívül: Magnifico Francisco de Batthyan, regnorum nostrorum Dalmatie et Sclavonie bano, fideli nobis dilecto. 22' í l i » L t [ 1525. nov, 22.