Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

Pakos ex totius consilii nostri deliberatione in capitaneum prefecimus. Qui licet ad hanc provintiam obeundam sit paratus et non gravatim sese obtulerit. Quia tamen ex pecuniis exercitualibus medii floreni ad conservationem gentium regni proxime per te in isto comitatu dicatis, certa et notabilis summa iam exacta in manibus tuis haberi et aliqua adhuc pars illarum in bonis nonnullorum nobilium inexacta restare dicitur, sine quibus expeditio gentium regnicolarum fieri nequit, si autem hec expeditio vei neglecta, vei dilata fuerit, partim tu eris in causa, qui pecunias exactas detinuisti, partim vero Ilii, qui nondum exolverunt; sed tu multo magis, qui illos, ut exolverent, non sollicitasti. Ex hac enim negligentia vestra Jaycza, quod Deus avertat, peribit. Cui periculo Dei adiutorio obviare volentes, man­damus fidelitati tue sub gravissimo indignationis nostre pena, ac amissione omnium bonorum tuorum harum serie firmis­sime, quatinus statim visis presentibus, pecunias exer­cituales per te iam exactas et in manibus tuis habitas, prefato Johanni Paxy, vei homini suo, presentium ostensori, absque omni mora et subterfugio aliquali, integre assignare, ac super pecuniis nondum exactis registrum eidem, quo restantias exigere possit fideliter tradere. Tu vero pro danda recta ratione super dicatione tua dies et noctes ad maiestatem nostram personaliter venire et properare velis. Nam alioquin certus eris, quod penam prescriptam cum omni severitate a te experiri faciemus, et ultra hoc si quid periculi Jaycze per te evenerit, propter tardam expeditionem gentium regnicolarum te, preter omnes miseri­cordias cum toto regno nostro gravius puniri faciemus. Secus igitur, in quantum penam prescriptam evadere cupis, facere non presumas. Dátum Bude, feria quinta proxima post festum visitationis beatissime virginis Marié, anno­Domini millesimo quingentesimo decimo nono. Kívül: Egregio Francisco Osthfy, dicatori pecuniarum exercitualium medii floreni comitatus Castriferrei, fidelis nobis dilecti. 1519. júl. 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom