Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

ex vobis propterea ad nos, vei thezaurarium nostrum supplicaturos mittatis. Nam in hoc aliud nullomodo nullaque ratione facere possumus et neque volumus, quia pericula confiniorum, pro quibus hoc subsidium a vobis postulamus, moram pati nullám possunt. Alioquin, si vos in hoc tardos et negligentes esse perceperimus, ita vos puniemus, ut aliis etiam cedetis in exemplum. Dátum Bude, in festő concep­tionis beatissime Marié virginis, anno Domini millesimo quingentesimo decimo octavo. Kívül: Prudentibus et circumspectis iudici et iuratis ceterisque civibus, ac toti communitati civitatis nostre Eperyes, fidelibus nobis dilectis. CLXXXIV. 1518. A tolnai végezmény I. czikkelye, mely a végvárak megsegélléséről szól. Kiadta Kovachich M. először a Vest. Com. 466. 1., azután a Sylloge Decr. II. 231—3. 11. Articulus. I. Gentes versus partes Turcicas mittantur, et loca finitima provideantur. §. 1. Quoniam omne regnum duobus instrumentis regitur, et conservatur, scilicet armis et legibus, quorum in hoc regno nostro Hungarie, hoc tempore, neutrum habetur, unde secutum est, ut preter infinitas virgines, honestas matronas et alios, utriusque sexus homines, per Turcas, Christi crucis hostes, in captivitatem perpetuam abductos, plurima castra finitima, regno, et confiniis eiusdem admodum nociva, presertim Bogach, et Jezew, in manus ipsorum Turcarum devenerunt, Jaycza solum cum Banyaluka, omni presidio destitutum, remansit, quod nisi mature et gentibus et victualibus reficiatur atque muniatur, manibus eorundem Turcarum propediem venturum est, ubi vero Jaycza, hostium in manus (quod Deus gloriosus avertat) inciderit, mox de regno Sclavonie, Posegaque et Walko 18 * 1518. décz. (

Next

/
Oldalképek
Tartalom