Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

conventu preterito regni istius Ungarie, hactenus nihil audi vimus de statu et successibus serenissimi domini regis Ludovici, cha­rissimi nepotis nostri, et eius ipsius regni Ungarie, ex vago dun­taxat rumore accepimus arcéin Jezioro esse per Turcas inter­ceptam, que res, utcumque incerta, nos magna molestia et dolore affecit. Rogamusque vestram reverendissimam domina­tionem, ut si rumor iste verus erat, ipsa ut regni istius princeps et consiliarius incumbat, et aliorum studia provocet ad providen­dum bono statui dicti serenissimi domini regis Ludovici et republice vestre, ne — quod dominus Deus avertat — et arces alie et demum totum regnum in discrimen veniat, unde etiam tota respublica Christiana laborare cogeretur, quod vestram reverendissimam dominationem pro eius virtute et consilio facturam confidimus. Cui ut amico et tanquam patri nostro charissimo manifestum facimus, serenissimam coniugem nostram auspice Deo concepisse et fetum in utero commodum vivere, quam spem et solatium nostrum non ambigimus vestre reverendissime dominationi commune nobiscum futurum. Dátum Cracovie, Calendis Septembris. CLXXXII. Buda, 1518. nov. 11. II. Lajos király parancsa Som Gáspárhoz, a melyben meghagyja neki, hogy Kolozsvár város polgárait azon 2000 frtja fejében, a melyet Péter, veszprémi püspöknek, II. Ulászló kincstárnokának, Jajcza szükségleteire átadott, zaklatni és háborgatni ne merészelje ; ezen követelése tárgyában pedig a bácsi végzemény értelmében 1519. jan. 25-ére maga elé rendeli. Eredetije papiron, a szöveg alján a királynak papírral fedett pecsétjével; a m. kir, Orsz. Levéltárban, DL. 32592. jelzet alatt. Közli : Horváth Sándor. Commissio propria domini regis. Ludovicus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc., fideli nostro magnifico Gaspari de Som, salutem et gratiam. Accepimus, qualiter tu cives civitatis nostre Colosvariensis ad exolutionem quorundam duorum milium florenorum, quos fideli nostro reverendo in Christo patri, domino Petro, episcopo Wesprimiensi, cum ipse tempore paterne maiestatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom