Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

vastantem. Itaque quamvis Stephanus et insecuti Bossnen­sium reges, regis nomine fuerint insigniti, nunquam tamen a societate Hungarorum, quod penes Bosnenses regnum per­mansit, defecerunt. Quare occupato quoque a Turcis Ulyrico, Hungaris domestico bello impeditis, Bossnensis regni titulum Hungarum reges nequaquam deposuerunt, eum non minus recte nunc, quam antea usurpantes. Quandoquidem ductu regis Matthiae Hunyadis sedem Bossinensium regum, quam incolae Jaiczam vocant, cum multis aliis oppidis de Turcis recuperarunt. Spondent igitur regulo, si in animum indu­ceret, permittere sese in senatus potestatem, totam Illyrici regionem, quae Hungarorum imperio subiecta erat, cum bani nomine, quod paulo a regis distat, additis insuper multis princípium virorum patrimoniis, quae Matthias partim emerat, partim successionis iure, ut mos est, ubi reges publicis rebus praesunt, obtinuerat, extinctis omnibus pos­sessionum legitimis heredibus, nam caducae hereditates regibus acquiruntur. IX. 1463. Bosznia bukása, Jajczát elfoglalja Mátyás király. /. Dlugossii: Hist. Pol., Krakkó, 1878. kiad. XIII. 377—8. 1. In primordio aestatis anni Mahumeth Turcorum Caesar, maximo et forti collecto exercitu ex gentibus et nationibus, quas sibi subiecerat, in cuius collectione propositum sui animi tam callide, tamque tenaciter servavit, ut nemo ex amicis et consiliariis suis ad aperiendum, quid moliretur, illum perlicere potuit, primum insulam Lesbum cepit, deinde in regnum Bosnae linguagii Slavonici, cuius indigenae sectam Jakobitarum a catholica Ecclesia damnatam, servantes, Christianos se profitentur, quod nullius, quantumcunque perspicacissimi, poterat coniecturari suspicio, advenit et incautos adeo oppressit, ut fama victoriae eius famam belli praeveniret. Omnes autem arces et civitates regni eiusdem, quantumcunque arte et natura munitas, facili negotio cepit,

Next

/
Oldalképek
Tartalom