Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
Serenissimus Rex Hungarie iam bonis diebus suscepit impresiam Bossine, in quam gentes sue potenter ingresse sunt, et sicut facti sumus certiores, obtinuerunt Jaiciam, erantque in procinctu obtinendi reliquum, ideoque postquam res Bossine ita succedunt: non videtur nobis opus esse in ista matéria aliud decendum, in qua stantibus terminis non videtur nobis aliter nos impedire." nov, 15. V. Velencze, 1463. nov. 28. A velenczei államtanács válasza Aymo János követének Mátyás király hadjáratáról szóló levelére. Velenczei államkönyv. 208. 1. — Dipl. Emi. Mátyás király korából I. 257. 1. Delate sunt nobis littere vestre die XV. Novembris presentis, quibus inter cetera gratissime intelleximus adventum vestrum ad partes Sclavonie, proximas regno Bossine, et regie maiestati Hungarie apud Jaizam existenti; nam ferebatur, quod ob invalitudinem persone vestre remanseratis in loco Quinque-Ecclesiarum, quod prefecto nobis molestum erat, tum respectu persone vestre, tum quia per distantiam vestram a rege non videbamus juxta desiderium nostrum exequi per vos posse nostra mandata; operám quoque vestram et diligentiam per vos adhibitam, ut idem serenissimus rex transiret Savam, et ad impresiam illám Bossine se conferet, laudamus plurimum et merito commendamus; quoniam, ut non dubitamus, pro vestra prudentia vos optime intelligere, quanto magis procedetur ex omni parte ad inferrendum bellum contra perfidum hostem Turcum, tanto melius, tantoque utilius erit, ut a diversis partibus propulsatus, et in Amorea et alibi res gerende, leliciores successus reportare possint, circa quam rem contenti sumus et volumus, quod apud serenitatem suam agatis, quicquid a vobis fieri possit.