Thallóczy Lajos–Horváth Sándor: Alsó-szlavóniai okmánytár (Dubicza, Orbász és Szana vármegyék). 1244-1710. (Budapest, 1912. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 3.)

U93 febr 6. heredes sui, priusquam generosa domina Clara eius consors, ex hac vita decederent, extunc castra et bona prescripta eodem iure et titulo pignoris, in eandem dominam Claram devolvantur et devoluta habeantur ipso facto. Hoc etiam adiecto, quod dum et quando nos aut successores nostri, reges Hungarie, ipsa castra ab heredibus eiusdem Ladislai Egerwary modo premisso redimere voluerimus, aut iidem successores nostri voluerint, extunc edificia illa necessaria, que ipse Ladislaus Egerwary, vei filii et heredes sui in eisdem castris fecerint, debeant estimari; et facta estimatione de et super his etiam cum summa capitali satisfactionem impendere teneamur. Hoc tamen declarato, quod non super­flua et sumptuosa edificia, sed tantummodo utilia et apprime necessaria faciant. Promittentes nichilominus ipsum Ladis­laum de Egerwara, suosque heredes prenotatos in pacifico dominio prescriptorum castrorum, suarumque pertinentiarum infra presriptum tempus redemptionis eorundem, contra omnes iure eosdem impetere volentes, nomine tutorio con­servare. Ad quod et successores nostros reges volumus fore pariter obligatos, immo obligamus, inscribimus et impigno­ramus, harum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo ut rex Hungarie utimur, est appensum, vigore et testi­monio litterarum mediante. Dátum Bude, in festő beate -Dorothee virginis et martiris, anno domini millesimo quadrin­gentesimo nonagesimo tertio, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. tertio, Bohemie vero vigesimo secundo. Az oklevél hátán: Regestrata folio xv. 1493. Más helyt: Impignoratitie super castris Wythan et Chokakew per regiam maiestatem pro domino Egerwary pro xvi mille florenorum facta, ea conditione, ut heredibus ipsius Egherwary prius quam domina Clara eius consorte forte morituris, inscriptio ipsa et possessio castrorum intro­scriptorum in ipsam dominam Claram eiusque heredes devolvatur. In anno 1493 facta.

Next

/
Oldalképek
Tartalom