Pesthy Frigyes: Krassó vármegye története. IV. Oklevéltár. (Budapest, 1883.)
nacionibus vestris S. et M. scripseramus, venerat enim vsque ad Lugasienses, qui metu perterriti ad eum defecerunt, Judex Sebesiensis et Communis plebs facta dissensione similiter ad eum Inclinata fuerat, quibus tamen primores ac precipue persone Non Consensere, Credimusque eos constantes futuros, Nam nunc quoque tres Cives pociores ad Nos miserunt, et omnem íidelitatem Maiestati Regie promittunt. Auditu igitur aduentu Comitis festinabamus buc descendere, dominaciones quoque vestras S. et M. Ideo potissimum sollicitabamus, sciebamus enim vt si intrare potuisset Ex Aduentu illius In istis partibus Inferioribus Multorum animi debelitati fuisssent, presertim cum duo quoque Castella domini Joannis Tkerek Monosthor et Morsina per Eos expugnata sit, quorum alterum demoliri fecit, Auditu igitur adventu nostro, Comes ipse cum omnibus Copys suis Retrocessit, Commiseramus enim antea Castellanis Chanadiensibus vt si Rasciani mouerint se statim a tergo illis Insistat, et omnia que potest agere debeat, quod illos fecisse audimus, exindeque Comes ipse Cum Rascianis Redire coactus est, Nescimus tamen, vtrum Iam in partibus illis exterius aliquid agere tentabit, Rumor est quidem Chanadinum obsidere velle, quod si tentare voluerit, Neque illic libere omnia faciet, Nam Nos quoque dominum Joannem Therek, et Palatycz Cum aliqua parte Copiarum, ad partes illas missuri sumus, ut Coniunctis cum Sebesiens. viribus si necesse fuerit, Chanadino suppecias ferant. Nos Jam hic ex dei auxilio Negocia suscepta fere confecisse videmur, Restat tantum de IIlustrissimo Regis filio et Reginali Maiestate tractare, pociores enim persone huius Regni fere omnes nobiscum sunt, et qui nondum venerunt illos quoque quottidie expectamus, dominaciones igitur vestre S. et M. prout Jam voluerint Cum Copys Regie Maiestatis veniant, Jam enim Nullum timorem habemus. Nos interim de victualibus providebimus, licet modo magna vbique caritas sit annone et presertim de pabulis equorum difficiliter providere possumus, vbicunque tamen in hoc Regno fuerint conquirere, et ad Castra dom. vestrarum S. et Magn, deferenda curabimus. Dominaciones vestras Rogamus, vt literas nostras presentibus annexas Matti Regie d. Nostro C. statim. conferendas curent, dominaciones vestras S, et M. Bene