Pesthy Frigyes: Krassó vármegye története. IV. Oklevéltár. (Budapest, 1883.)

in adiunctis pertinentys haberentur, ea omnia, coram nobilibus personis, nec non vtriusque dominis Seruitoribus, ad id ab ipsis delectis, in certa inuentaria redigantur, atque conscri­bantur, idemque inuentarium, in conseruatorio Capituli Eccle­siae AJbensis reponatur, ut cum vsus postulabit, et praenotatuin castrum S y d o w a r, praescriptaque iura possessionaria ad idem pertinentia, reclimenda erunt, certa earum rerum omniuin constet ratio, et uel illa inuentata, in specie, uel aequiualentia, tantidemque precy, debeat et teneatur dictus dominus Paulus Keresztesy, aut baeredes et successores eius, eidem domino Sigismundo Sarmasaghy eiusque baeredibus, et successoribus remittere, restituere et resignare. Hoc quoque signanter ad­dito, ne Jobbagiones, possessiones, praedia, eorumque perti­nentiae quaelibet, quae ad dictum castrum S i d o w a r, ab ipso domino Sigismundo Sarmasaghy hactenus tenta aut quo­modolibet alias possessa sunt: donatione, uenditione, iure perennali, aut alio quolibet modo et praetextu, ab alienentur, sed tota et integra in hoc uel integriore statu, ad tempus usque redemptiönis conserventur, ac praenotato tempore, absque de­fectu reddantur et restituantur. Quod si uero praefatus domi­nus Paulus Kereztesy, aut eius successores et haeredes, prae­notatum castrum Sidowar, oppidum Busor ceterasque possessiones et portiones possessionarias supra notatas, ad idem castrum pertinentes, quouis quaesito colore, praetextu et ra­tione, nollent, non curarent, aut praetermitterent reddere atque resignare, extunc idem dominus Paulus Keresztesy, a praefato domino Sigismundo Sarmasaghy aut baeredibus eius, perem­ptorie euocatas, ad primum diem qualiumcunque et quorum­cunque regni huius Transyluaniae comitiorum, primitus tunc celebrandorum, absque ulla ulteriore dilatione, iuri stare de­beat, ad restitutionemque dictorum castri, oppidi et possessio­num cogi debeat: ac praeterea licitum et liberum sit, quaslibet possessiones ipsius domini Pauli Kereztesy, in quocunque comi­tatu regni huius Transyluaniae aut partium Vngariae existen­tes habitas, occupare, possidere, atque ab ipso domino Sigis­mundo Sarmasaghy, eiusque baeredibus teneri: neque tali facto, in ullam factae potentiae poenam incurrat: protesta­tione, iuhibitione, aut Illustrissimi domini Principis gratia,

Next

/
Oldalképek
Tartalom