Pesthy Frigyes: Krassó vármegye története. III. Oklevéltár. (Budapest, 1882.)

KRASSÓ VÁRMEGYE TÖRTÉNETÉHEZ. 77 eandem, et ad ipsam pertinentes annotatis filys Petri, eo Jure quo ipsis dinoscuntur pertinere, perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum, Contradictores vero si qui fuerint, citet contra annotatos filios Petri in nostram presenciam ad termi­num competentem, Et postliec seriem ipsius possessionarie reambulacionis, cum cursibus metarum, uel nominibus contra­dictorum et citatorum, ac termino assignato nobis fideliter rescribatis. Dátum in Wyssegrad feria tercia proxima post dominicam Eamispalmarum Anno domini M m o CCC m o LX mo Septimo. Nos igitur preceptis serenitatis vestre humiliter obe­dire cupientes ut tenemur, vnacum prefato Nicolao de C b o r t a bomine vestro nostrum misimus bominem videlicet discretum virum magistrum Ladislaum Arcbidiaconum de Crassou, fratremque et concanonicum nostrum, pro testimonio fide­dignum, ad premissa singula fideliter exsequenda. Qui demum ad nos abinde redeuntes, concordi voce uobis retulerunt, quod idem bomo vester, clicto testimonio nostro presente, feria quarta proxima post festum beati Georgy martiris proxime nunc elapsum, cum quibusdam alys diebus sequentibus, ad facies premisse possessionis et ad ipsam pertinencium, vniuersis vici­nis et commetaneis eorundem legittime conuocatis, et presen­tibus, accedendo, reambulasset eandem, et ad ipsam pertinen­tes, per earum veras metas et antiquas, nouas secus veteres in locis necessarys erigendo, reambulatasque, et ab aliorum Juri­bus possessionarys metaliter sequestratas, et distinctas, reli­quisset eandem et ad ipsam pertinentes, prelibatis filys Petri, eo Jure quo ipsis dinoscuntur pertinere, perpetuo possidendas, nullo penitus contradictore, tam in facie predicte possessionis, ac ad eandem pertinencium, quam eciam nostri in presencia comparente, diebus legittimis expectato. Mete uero predictam possessionem Zegerien yocatam, cum pertinentibus ad ean­dem, ab alys possessionibus sequestrantes, distinguerentur eo modo, quod prima méta inciperet in capite cuiusdam montis wlgo Hlevnybercb vocati ubi duas nouas metas terreas erexissent, quarum vna a parte videlicet meridionali possessioni vestre Kadamlya vocate, altéra vero a parte septemtrionali separaret possessioni Zegerien supradicte. Deinde super eodem monte ad plagam occidentalem parum per gradiendo,

Next

/
Oldalképek
Tartalom