Pesthy Frigyes: Krassó vármegye története. III. Oklevéltár. (Budapest, 1882.)
ocorum et temporum per suorum laudab ilium operum efficaciam et indefessam sollicitudinem multimode studuit complacere Signanter autem interceteros eius actus strenuos dum maiestas nostra in anno iam elapso cum victorioso culminis nostri exercitu Regnum Rasscie adrefrenandam nostrorum rebellium proteruiam magnifice ingressa extitit Castrumque Borycb regno in eodem situatum obsedit, idem dominus Nicolaus in ipsius Castri expugnacione telorum lapidumque derísitates non aborrens personam suam pro nostri bonoris incremento casibus mortis exponere minimé expauit Sed et precipue animaduertentes quomodo alias dum scelerata cobors Turkarum in sua pluralitate confisa iamdictum regnum Rascie bostiliter inuasit et in eodem ausu temerario spolia incendia bomicidiaque committens corda plurimorum cbristicolarum conturbauit, memoratus dominus Nicolaus Banus non sine magnis sumptibus armigerorum gencium copia falleratus supradictum regnum Rascie introeundo iamdictos Turkos Crucis bostes veluti tyro egregius potenter agrediens plurimos exeisdem inore sui glady prostrauit et lancea letaliter sauciauit Reliquos vero asistente sibi aliorum nostrorum ficlelium militum et clientum caterua ablatis nonnullis ipsorum nepbarys Banderys, seu vexillis infugam conuertit Ipsaque vexilla nobis bonorifice transmisit sicque nostro culmini et sacro regio dyademati gratos et acceptos exhibuit famulatus, Premissorum itaque intuitu et vt idem dominus Nicolaus Banus nostris obsequiis feruencius posset intendere dignum arbitrata est nostra Serenitas et non minus arbitratur de presenti, vt eundem veluti benemeritum benignis fauoribus et gratuitis donis prosequeremur, Matúra igitur extunc prebabita deliberacione et de certa maiestatis nostre sciencia fideliumque Baronum nostrorum consilio Regale Castrum nostrum Ersomlyo vocatum in Comitatu de Crasso existens simulcum possessionibus et villis Ersomlyo Crassofew Chernech Jabolnok W aradya etWizwar vocatis ipsarumque vtilitatibus et comoditatibus, vtpote terris cultis, et incultis vineis agris pratis pascuis aquis aquarumque decursibus Molendinis riuulis Siluis nemoribus Campis et Montibus, ceterisque pertinencys vniuersis, cuiusuis nominis vocabulo appellatis sub veris metis et