Pesthy Frigyes: Krassó vármegye története. III. Oklevéltár. (Budapest, 1882.)
domina relicta predicti Nicolay fily pauli cum procuratorys literis Capituli ecclesie Clianadiensis in nostram exurgendo presenciam respondisset ex aduerso, quod predicta nobilis domina vniuersas literas factum possessionum Érmen et a k a z t o u vocatarum taugencia prefato Stephano filio petri omnino assignasset et eedem litere nunc apud nianus predicti Stephani haberentur alias autem literas si quas ipsa domina baberet intermino veteriori per nos eidem domine legitime assignando eidem Stephano ac Basilio et nobili domine relicte ipsius condam Benedicti Báni restituere prompta esset et parata, vnde nos hys perceptis Judicantes commiseramus eomodo, vt prefata nobilis domina relicta ipsius magistri Nicolai tily pauli vniuersas literas et literalia quelibet munimenta Jura possessionaria prefatorum Basily et Stephani tangentes et continencia in octauis festi beati Georgy martiris tunc venturis annotatis Stephano et Basilio ac nobili domine relicte ipsius condam Benedicti Bani coram nobis reddere et restituere teneretur, Quarum literarum exhibicionibus factis prelátus procurator ipsorum nobilis domine relicte Benedicti Bani in personis eorundeni allegauit eomoclo, quod causa prescripta in dictis octauis festi beati Georgy martiris inter partes predictas quodam modo condescensa extitisset. vnde si Juri cousonaret et equitati videretur extunc eadem nobilis domina et dictus Basilius ipsas • nobilem dominam relictam Nicolai ac Stephanum filium petri filiorum pauli fily Heem super preinismis contra se nostram in presenciam legitime facérét, vellent euocari, quibus perceptis nos premissam allegacionem dicti procuratoris ipsorum nobilis domine relicta Benedicti Bani ac Basily fily Nycolai Justani et Juri consonam fore agnoscentes vestram amiciciam presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente demetrius filius Jobannis de Korontal vei magister anthonius literátus de deuecher, aut Nicolaus de Jary alys absentibus homo noster prelibatos nobilem dominam relictam Nicolai fily pauli ac Stephanum filium petri premissa literalia munimenta exhibituros contra ipsos nobilem dominam relictam condam Benedicti Bani ac Basilium filium Nicolai ad octauas festi beati Georgy martiris nunc venturas nostram in presen-