Horváth Richárd: Győr megye hatóságának oklevelei (1328-1525). (Győr, 2005. A Győri Egyházmegyei Levéltár Kiadványai, Források, tanulmányok 1.)

Martini in montibus Sacrosancte Romane ecclesie presbitero, cardinali Strigo­niensi et patriarche Constantinopolitano, summo et secretario cancellario nostro etc. hoc modo dandum et in personam eiusdem transferendum duxi­mus, immo damus et transferimus, ut interea temporis, donec nos ad dictum regnum nostrum Hungarie feliciter Dei benignitate revertemur, non obstante, quod idem dominus cardinalis episcopatum ipsum Iauriensem, quem de nostra ordinacione et bona voluntate atque gracia interea tenere debeat, de si­mili nostra bona voluntate et commissione resignaverit, et de eodem manus suas exceperit, de omnibus beneficiis in eadem ecclesia Iauriensi et filialibus ecclesiis ad eandem pertinentibus qualitercumque vacaturis pro suo arbitrio disponere et eadem personis idoneis nostra in persona et auctoritate huiusmo­di iuris patronatus nostri, usque ad felicem nostrum in Budám reditum dum­taxat secundum continenciam et vigorem aliarum litterarum nostrarum supe­rinde confectarum, quibus in hac parte nullomodo derogare volumus, libere conferre possit et valeat harum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum est appressum vigore et testimonio litterarum mediante. Dátum Prage, in festő Epiphaniarum Domini, anno eiusdem millesimo quingentesimo decimo, regno­rum nostrorum Hungarie etc. anno vigesimo, Bohemie vero quadragesimo. Wladislaus rex manu propria scripsit. aTollban maradt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom