Horváth Richárd: Győr megye hatóságának oklevelei (1328-1525). (Győr, 2005. A Győri Egyházmegyei Levéltár Kiadványai, Források, tanulmányok 1.)
sionem atque adiudicacionem et pro verificacionem probabiliori sue responsionis quandam scedulam sub sigillo et per manus Valentini litterati alias notarii sedis nostre iudiciarie coram nobili Albertho Theremes coniudici nobili nostro de registro sedis nostre iudiciarie rescriptam exhibuit et presentavit, que scilicet scedula continebat, quod nos sabbato proximo ante festum Beati Urbani pape in anno proxime transacto preteritum prescriptos iobagiones hic Iaurini in sede nostra iudiciaria per prefátum fratrem Iacobum abbatem iuste et legittime abduci fecisse iudicialiter adiudicassemus, petens nos idem Iohannes litteratus nomine cuius supra in causam attracti huiuscemodi primariam nostram adiudicatoriam roborari. Super quibus nos quesito et assumpto consilio prematuro et diligenti tractatu dictorum coassessorum antefate sedis nostre iudiciarie nobiscum tunc in examine et discussione pretacte cause consedencium, ipsam primariam nostra adiudicacione continenciam, videlicet ipsius scedule roboraveramus, et licet idem Valentinus litteratus actor huiusmodi nostram adiudicacionem minimé contentus, eandem causam in curiam vestre serenitatis regiam appellaverat et provocaverit. Tamen expost coram reverendissimo domine Iohanne Gozthon, episcopo ecclesie Iauriensi, comite nostro perpetuo etc. ipsam appellacionem revocaverat et retractaverat, per ipsumque pro lucidiori sua probacione alterum terminum iuridicum, proximam videlicet sedem nostram iudiciariam postularat, qua scilicet die sedis nostre iudiciarie, sabbato videlicet ante dominicam Oculi nunc preteritam c adveniente nobisque modo simili pro tribunali sedentibus, idem Valentinus litteratus actor ab una ac Iohannes litteratus de Felpech procurator antefati fratris Iacobi abbatis de Beel in causam attracti partibus ab alia nostram exurgendo in presenciam racioneque preinserte cause diversis allegacionibus et responsionibus sese vexando, tunc prout nobis et ipso Stephano Hederwary videbatur, ipsos iobagiones per ipsum fratrem Iacobum abbatem antefato Valentino litterato redare commiseramus, sed eisdem partibus superinde minimé concordantibus, eandemque causam rursus in altero termino sedis nostre iudiciarie coram nobis ducendo, neutra tamen parte eosdem iobagiones certo documento ad se debere et pertinere comprobari volente, iudicialiter eisdem partibus commiseramus, ut ipse testes eorum singulos ad diem sabbati proximi, videlicet ante festum Beati Georgii martiris similiter nunc elapsum d, diem scilicet sedis nostre iudiciarie producere et coram nobis statuere deberent, ut testimonii eorundem auditis partes inter easdem meram et plenam iusticiam [...] Quo termino instanté honoreque vicecomitatus ipsius Stephani Hederwary resignato et ipso honore nobis prefato Georgio litterato de Néma sublimato, tunc licet nos Georgius litteratus vicecomes certis vestre serenitatis ac dicti reverendisimi domini Iohannis Gozton episcopi ecclesie Iauriensis, comitis nostri perpetui etc. prepeditus causa in premissa die in prefixo tribunal sede minimé poteramus, ipse tamen fráter Iacobus abbas in causam attractus testes suos singulos in dictam civitatem Iauriensem, locum scilicet sedis nostre iudiciarie produxerat, quos scilicet testes nos iudices nobilium ad fidem eorum Deo debitam examinatos dictosque et attestatos ipsorum cum notario dicti sedis nostre iudiciarie in registrum consignari feceramus, quorum testium primi nobiles Iohannes Haly de Felpecz et Stephanus Chonka de eadem Felpecz iurati ac seorsum et singillatim examinati fassi fuerant, quod ipsi audivissent ipsos iobagiones, racione quorum ipsa causa ageretur, de porcione possessionaria ipsius Valentini litterati ad porcionem possessionariam antedicti fratris Iacobi abbatis petita et