Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)
1454. jun.20. ascripserit, non quas debeo, sed quas valeo gratias immensas habeo Christo Deo suplex persistens, ut hanc nobis perpetuam concedat. Litteris autem iam dictis hoc tantum respondeo, sive pacem habeat sive bella vestra serenitas gerat, quicquid de me facultateque mea statuerit, suo proprio iure statuet. Illudque tantum statutum erit, ita etenim me illi devovi, ut cum mihi ipsi tum alio nemini ullam mei partém preservaverim. Vendicet igitur pro libito, sive ascribat, sive pignori tradat, sive etiam venundet me suum filium vestra pia serenitas, cum non ipse mei, sed vestri, quicquid sum iuris, existam, cui me veluti patri piissimo humillime commendo, quemque per cuncta secula felicissimum valere peropto. Ex Vegla, 12. kalendas iulias 1454. Eiusdem serenitatis ., , servitor et filius Johannes de Frangiapanibus, Vegle etc. dominus, Modrussie Senieque etc. comes. Serenissimo 1 principi atque excellentissimo domino, domino Francisco Foscari, Dei gratia inclito Venetiarum duci, patri dominoque meo singularissimo. Presentata die ultimo iunii 1454? IV. 1454. jul. 2. Prága. V. László király adománylevele Frangepán Bertalan számára, a Knin vármegyei Dool, Runczi, Novigrád és Tersacz falukról. Eredetije hártyán, alján papírral fedett pecsét töredékeivel az orsz. lltárban, MODL. 38534. (Frangipani-iratok nr. 61.) Commissio domini regis. 3 Nos Ladislaus Dei gratia rex Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croatie etc., necnon Austrie et Stirie dux, ac marchio Moravie etc., memorie commendamus tenore pre1 Külczím. 2 Följegyzés a hátán. 3 A szövegtől eltérő írással.