Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

1527. jan. 10. Magniíice sincere dilecte. Accepimus oblationem vestram nobis super creden­tialibus vestris per capellanum vestrum expositam. Et licet minimé dubitemus de fide et eonstantia erga nos vestra, nihilominus tamen vos studiosius hortamur, ut non solum in ea deinceps firmiter stare et perseverare, sed et electionem sicut vos minimé latét a regni nostri Hungarie prelatis, proceribus et nobilibus factam in nos et serenissimam conthoralem nostram per vestras omnino ratificetis et appro­betis, nosque inposterum, ut par est, pro rege et domino vestro naturale et [her]editario recognoscatis. Etsi vayvoda transsilvaniensis aut comes Christophorus de Frangepanibus per obliquum conaretur vos de vestro propos[i]to a nobis avellere, vos per simulationem valetudinis adverse aut alterius gravis et legitimi impedimenti viam, quam tunc pro ingenii vestri industria reperietis, tam enormibus hominum studiis opponetis et excusabitis, done[c] ex regno nostro Bohemie redeuntes tam hiis, quam aliis pro rerum exigentia necessitateque providere queamus. Interea igitur utrique illorum bona verba pro fallacibus dando sic eos inescabitis, salva tamen in omnibus fide et integritate animi et virtutis vestre, quam sicut erga nos hactenus inconcusse servastis, semper postea quoque continuabitis inculpabilem nobis in eo rem gratam facturi, omni erga vos gratia nostra com­pensandam. Dátum in civit[ate nostra Viejnna, die decima mensis ianuarii anno Domini MDXXVII., regnorum vero nostrorum anno primo. Fe[rdina]ndus m. pr. Vidit Harrach Jo. iMaius m. pr. cancellarius m. pr. Magnifico 1 sincere nobis dilecto Petro Erd[ewdy] de Monyarokerek, baroni in Ebera[w] . . . 1 Kíilczím.

Next

/
Oldalképek
Tartalom