Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

eiusdem capituli pláne intelligere, et ubi opus erit. osten­dere atque eo[s], quos convenit, docere et informare po­terit, quod illi sunt inobedientes et rebelles, prout semper fuer[u]nt et contempnunt regem, eiusque mandata nihili­pendunt. Sunt autem similes querele infinite contra eo[s]dem, sed nihil penitus curant. Seviunt in omnes et impune tam nobiles quam sacerdotes et alios quoseumque capiunt et spoliant, bonaque vicinorum nobilium et aliorum violenter et impune occupa[nt], leges et iura omnia contempnunt et in summa quitquid mali possunt, impune faciunt, nec Deu[m] nec regem, nec viventem in mundo curant et eorum delicta et temeritates in ali[os tjorquent et certe ipse comes Bernardinus maxima est causa et occasio ruine et destru­cti[onis Crjoatie et Sclavonie, prout hoc facile comproba­bitur, si serenissimus dominus noster volet. Ipse nihilomi­nus cla[mat] et protestatur et continue solicitat serenissimum dominum nostrum pro subsidio. Cui licet serenitas sua iam aliquotiens d[edit sujbsidium, sed nihil unquam boni fecit nec faciet, sed tam viatores quam vicinos et alios quos­cunque [potjest apprehendere capit, spoliat et perpetuis carceribus mancipat, prout etiam nonnullos nuncios [regiojs atque pauperes nobiles vicinos sepe captivavit et in carce­ribus per multa tempóra tenuit. Etia[m] anconitanis illis fratribus condam Cynthii de Dionysiis similiter fecit, quo­rum etiam castra et oppi[da] ceterasque possessiones occu­pavit et personas illorum in carceribus per multa tempóra tenuit, ex q[u]ibus alii ibidem mortui sunt, alii post elibe­rationem evestigio in domibus suis mortui, bona autem illorum usque ad diem hocliernum tenet, nec heredes illo­rum repetere audent. Ex his autem comitis ipsius naturam et sevitiam quilibet cognoscere potest et ita de domino strigoniensi et fratribus suis disponere vellet, si posset, ut de aliis fecit et facit, sed quantum potest, strigoniensis se defendet et ulciscetur iniuriam sibi illatam et etiam dampna etc. Frangepán-Oktevéltár II. 23

Next

/
Oldalképek
Tartalom