Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

Memoriale 1 pro domino strigoniensi ad reve­rendissimum dominum cardinalem salczburgensem et alios, ubi opus dominis oratoribus videbitur. Post salutationem et commendationem dicere poterunt,. dominum strigoniensem omni semper antea amore et ami­citia prosecutum fuisse dominum Bernardinum comitem de Frangepanibus filiosque et totam eius familiam, idque om­nibus in hoc regno et in curia huius serenissimi domini nostri regis evidenter constare et quod hoc ita fuisset,. etiam reverendissimus dominus salczburgensis abunde vi­dere et cognoscere potuit tunc, quando erat Posonii apud serenissimum condam dominum Wladislaum regem Hun­garie et deinde in conventu principum Vienne et in Nova [Civita]te etc. His tamen diebus superioribus orta est inter eu[ndem dominujm strigoniensem et ipsum comitem certa simultas et inimicitia, que ex eo evenit, [quod] cum inter dominum strigoniensem et dominum Johannem comitem Corbavie tractaretur quedam affini[tas e]t paulo ante idem dominus Johannes comes ob quasdam duas arces suas, per comitem Bernardin[um hostijliter expugnatas et occisionem nonnul­lorum servitorum suorum tunc in eisdem arcibus const[itu­torum] coram regia maiestate iure procedendo quandam sententiam contra eundem comitem Bernard[inum e]t filios suos reportasset, arbitratus est idem comes Bernardinus opera et auxilio [ipsiu]s domini strigoniensis prefatum Jo­hannem comitem eandem sententiam reportasse et eundem comitem [Berna]rdinum simulcum filiis suis Mathia et Fer­rando in pena ammissionis bonorum s[uorum] pro regni consuetudine condempnari procurasse, sitque eidem domino strigoniensi mutata bene[volen]tia et amicitia cepit unacum filiis suis inimicari. Fűit autem sepesepius per littera[s e]t nuncios regios idem comes Bernardinus requisitus, quod (comiti Johanni) 2 ablata restitueret et de dampnis illatis satisfaceret, alioquin sua regia maiestas providere de reme­1 Keltére nézve 1. Fraknói, Bakócz Tamás élete 194 1. 8 Lapszéli betoldás más kézzel.

Next

/
Oldalképek
Tartalom