Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)
Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod íidelis noster, spectabilis et magnificus Nicolaus comes de Frangapanibus etc. exhibuit et presentavit nobis quasdam quatuor litteras, primas scilicet condam domini Andree regis super quadam terra Dresnek vocata donationales, et simul reambulationes distinctionesque metarum eiusdem terre in se continentes, duplici suo sigillo impendenti consignatas, alteras vero nostras similiter donationales super castro Thersacz et oppido consimiliter Thersacz, necnon districtibus sive generationibus Newgrad et Dresnek prescripta, ac possessionibus Kwzmych et Rwncza vocatis, omnino in comitatu zagrabiensi existentibus et habitis, tertias autem honorabilis capituli ecclesie zagrabiensis superinde statutionales privilegialiter emanatas. quartas deinde et ultimas fidelium nostrorum, egregiorum Gaspar Bodo de Gevvrgy ianitorum réginalium magistri ac Johannis de Korothna prothonotarii palatinalis modo simili privilegialiter, pendentibus eorum sigillis consignatas, quibus mediantibus iidem superiori anno, cum scilicet nos eosdem pro audiendis, revidendisque et discutiendis cunctis litibus et querimoniis incolarum eorumdem regnorum nostrorum Dalmatie et Croatie ac Sclavonie cum plena auctoritate nostra -ad eadem regna nostra deputaveramus, prefatum castrum ac oppidum, generationes sive districtus et possessiones eidem comiti perpetuo possidendum adiudicasse dinoscuntur, tenorum infrascriptorum, supplicans maiestati nostre, ut easdem litteras et singula in eis contenta ratas, gratas et accepta habentes pro ipso comite Nicolao, suisque heredibus et posteritatibus universis innovantes perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quarum quidem litterarum, prime videlicet Andree regis tenor talis est: Andreas Dei gratia Hungarie — — rex — stb., I. III. Endre 1292. febr. 26-án kelt oklevelét a Frangepán Oklevéltár I. köt. 28 l. — Alterius vero, videlicet nostre tenor sequitur huiusmodi: Nos Mathias Dei gratia rex Hungarie, Bohemie — — stb., I. Mátyás 1475. jun. 29-én kelt adománylevelét elébb. — Tertie vero, scilicet capituli ecclesie zagrabiensis tenor