Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

Congruit regie celsitudini et ad laudem accedit peren­nem, ut servitores de se benemeritos, qui vei preclaris virtutibus, vei lidelibus servitiis eorum aliqua bona a sua celsitudine promeruerunt, in eisdem sua clementia gratiose foveat, conservet, et donata privilegiorum suorum patrocinio stabiliat et confirmet. Proinde ad universorum notitiam, tam presentium quam futurorum harum serie volumus pervenire, quod pro parte et in persona fidelis nostri, spectabilis et magnifici Nicolai comitis de Frangapanibus exhibite sunt nobis et presentate quedam bine littere, une nostre donationales patentes in pargameno, sigilloque nostro secreto, quo ut rex Hungarie utimur, impressive confecte, quibus medianti­bus nos consideratis fidelitate et servitiis eiusdem comitis Nicolai, possessiones Dabar, Zythnyk, Zwoycha, Trybizko et Bryzna vocatas, necnon tributum in eadem Dabar exigi solitum, omnino in districtu Gaczka habitas, simulcum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet nove nostre donationis titulo eidem comiti Nicolao, suisque heredibus imperpetuum contulisse dinoscimur, altere vero honorabilis capituli ecclesie tinniniensis super earundem possessionum et tributi legitima statutione privilegialiter emanate tenorum infrascriptorum, supplicatumque extitit maiestati nostre, ut easdem litteras ratas, gratas et acceptas habentes, litterisque nostris privilegialibus de verbo ad ver­bum inseri et inscribifacientes, pro eodem Nicolao comite, suisque heredibus et posteritatibus universis innovantes perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quarum prima­rum nostrarum videlicet donationalium tenor is est: Nos Mathias Dei gratia rex Hungarie, Bohemie — — stb., I. Mátyás király 1486. febr. 22-én kelt oklevelét elébb. — Aliarum videlicet statutorialium tenor talis est: Spec­tabili et magnifico domino, domino Mathie Gereb de Wyngarth — — stb., I. a kníni káptalan 1486. ápr. 3-án kelt oklevelét elébb. — Nos igitur humillimis et devotis supplicationibus pro parte dicti Nicolai comitis nostre modo quo supra porrectis maiestati regia benignitate exauditis et clementer admissis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom