Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

nullám fraudem vei traditionem, aut deceptionem eisdem dominis comitibus facere et inferre debeat, nec per se nec per aliquem alium; et quod ipsi domini comites eidem domine Elene pro sustentatione, ac victu et amictu ipsius dedissent tres villás in dicto comitatu Busán, videlicet Lwbchiche, Koschicze et Trybilane, et sub ipso castro Hottes duos colonos, et duas sessiones iobagionales desertas ibidem in oppido eiusdem castri; sub tali tamen conditione, ut ipse tres ville et coloni, ac sessiones predicte post mortem ipsius domine Elene iterum ad ipsos dominos comites vei eorum heredes pacifice et sine ulla difficultate devolvi et condescendere debeant et teneantur, et si predictum magni­ficum comitem Martinum ab hac luce, priusquam ipsam dominam Elenam, decedere continget, extunc omnia predicta bona sine omni dolo et fraude ad prefatum magnificum Johannem comitem devolvi et condescendere debeant et teneantur tanquam vera et legitima ipsius hereditas et patri­monium, que ipsi domini comites eidem domine Elene vita ei comite benivole concesserant. Et ad hec observanda idem comes Johannes in sua, ac dicti comitis Martini iurasset cum nobilibus infrascriptis, videlicet Gregorio Marini, Petro Antolowich, Petro Pressurich, Gregorio Ostereycher, Johanne Mykulichich, Georgio Gergu­rich, Georgio Karynchich, Johanne Radchich et Marco Orlowchich. Que omnia dicta domina Elena suo prestito iuramento mediante affirmasset coram dicto homine regio, et nostro testimonio presente ita se habere, prout hec omnia predicta coram ipsis disposita et ordinata fuissent. Dátum in festő beati Dionysii, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo quinto supradicto. 1475. okt. 9.

Next

/
Oldalképek
Tartalom