Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)
aug. 2. Quoniam labente temporum curriculo rem gestam celat oblivio discretorum, proinde adinvenit prudentia sua facta posteris reservanda patrocinio litterarum perhemnare. Propterea ad universorum, presentium et futurorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod nos litteras serenissimi principis et domini nostri, domini Mathie Dei gratia regis Hungarie, Bohemie etc. introductorias et statutorias, nobis preceptorie loquentes et directas, obedientia et honore quibus decuit recepimus in hec verba : Mathias Dei gratia rex Hungarie, Bohemie — — stb., 1. Mátyás király 1475. jun. 29-én kelt iktató parancsát elébb. — Nos igitur mandatis dicti domini nostri Mathie regis semper obedire cupientes ut tenemur, unacum memorato Benedicto Radosewych de Klokoch, homine eiusdem domini nostri regis predicto nostrum hominem, videlicet honorabilem magistrum Michaelem de Reyffnych, socium et concanonicum nostrum ad premissa fideliter peragenda nostro pro testimonio transmisimus fidedignum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis uniformiter retulerunt eomodo, quomodo prefatus homo dicti domini nostri regis, memorato nostro testimonio presente, feria quarta proxima post festum ad vincula beati Petri apostoli proxime preteritum ad facies dictorum castri Thersecz et oppidi similiter Thersecz nuncupatorum, necnon districtus sive generationis Newgrad et Dresnyk et earundem pertinentiarum, ac possessionum Kwznych et Rwncza vocatarum, in dicto comitatu zagrabiensi existentium habitarum, vicinis et commetaneis eorundem universis inibi legitime convocatis, quibusdam vero ex eisdem puta Iwano Thompych, Gaspare similiter Thompych dictis, Francone Wyndrysky, altero Francone Lazynzky, Martino Kelemenych, Iwano Petrichewych et altero Iwano Zlyth presentibus personaliter, accedendo introduxisset memoratum spectabilem et magnificum Nicolaum, filium condam domini Bartholomei comitis de dicta Frangapanibus in dominium eorundem castri, oppidique ac generationis et possessionum, statuissetque idem et easdem eidem simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet prefate regie donationis titulo ipsi incumbenti perpetuo possidenda, ipsis itaque regio et nostro