Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)
comes habét, non habentibus de ulteriori acquisitione eorundem, necnon inquietatione et vexatione memorati comitis Stephani pro eisdem castro et oppido perpetuum silentium imponentes et inhibentes eos sub penis de lege regni nostri consuetis declaravimus, sepedictum Stephanum comitem, ac eius filios et heredes super premissis castro et oppido, et eorum pertinentiis iura bona et sufficientia habere. Que quidem iura nos quoque auctoritate nostra regia roboramus et ubique rata haberi volumus, et nichilominus prenotata castrum et oppidum, ac eorum pertinentias ipsi Stephano comiti, et eius filiis atque heredibus universis iure perpetuo et irrevocabiliter tenendum, possidendum pariter et habendum reliquimus, immo declaramus, roboramus et relinquimus harum litterarum nostrarum, quibus sigillum nostrum est appensum, vigore et testimonio mediante. Dátum in Zagrabia, feria secunda proxima post festum beati Bartholomei apostoli, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto, regni nostri anno nono, coronationis vero tertio. XCII. 1466. aug. 28. Mátyás király kiváltságlevele Frangepán István számára, Tersán váráról és Modrus városáról. Eredetije hártyán, melyről a töredékes pecsét zöld, fekete és rózsaszínű sodrott selyem zsinóron lóg alá, az orsz. lltárban, MODL, 34029. (Neoreg. a. 1(»46. 9.) Commissio propria domini regis. 1 Mathias Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Comanie Bulgarieque rex, omnibus Christi fidelibus, presentibus pariter et futuris, presentium notitiam habituris salutem in omnium Salvatore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod fidelis noster, spectabilis et magnificus Stephanus 1 Kanczelláriai följegyzés a szövegtől eltérő írással. 1466. aug. 25.